4.2.17 Si uero ad distinctionem ydolorum dictum est hoc quomodo interpretaberis seriem uniuersam? Post me enim ait, non est alius deus. Non excipiens se ipsum hoc ait. Sed quoniam deus ydolicus post me non est, non quoniam filius non est
4.2.17 Ac si ad eam differentiam hoc dictum esset, quonam pacto verba omnia interpretaberis? Post me, inquit, non est alius deus: non filium his verbis excludit post se non esse, sed deum fictum.
4.2.17 Quod si hoc etiam ad differentiam idolorum dictum sit, quomodo totam sententiam interpretaberis? Post me enim, inquit, non est alius Deus: non ejiciens Filium hoc dicit, sed significat, deus idolicus post me non est; non quod Filius non sit.