4.2.13 Propter quid non dixit euangelista, quoniam ex non emptibus factum est quemadmodum de omnibus Paulus enuntiat dicens ita. Qui uocauit ea que non sunt ut entia. Sed in principio erat ait? Hoc enim contrarium est illi. Et ualde decenter.
4.2.13 Sed quamobrem non inquit euangelista ex nihilo factum esse, quemadmodum omnia1470/1486/1530: om. Paulus his uerbis ostendit: Qui uocat, quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Sed in principio erat, inquit, hoc illi contrarium est, nec immerito.
4.2.13 Sed quam ob rem non inquit euangelista ex nihilo factum esse, quemadmodum de reliquis Paulus his verbis ostendit: qui vocat quae non sunt, tanquam ea quae sunt: sed in principio erat, inquit? Hoc enim illi contrarium est, nec immerito:
4.2.13 Cur non dixit Evangelista, ipsum ex non exstantibus factum esse, ut de omnibus Paulus his verbis asserit: qui vocavit ea quae non sunt tamquam ea quae sunt; sed dicit, In principio erat? Hoc enim contrarium est illi; ac jure merito.