PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.3.11 Ne utique confundamus creaturas cum eo qui creauit, ut non et nos audiamus quoniam reuerentiam prebuerunt creaturis, praeter eum qui creauit. Et si enim et de celis dixerint hoc dictum esse. Sed tam in eo qui de hiis est sermone omnio dedixit, non oportere creature culturam exhibere ut ethnicus existens.
CLOSE
Griffolini

4.3.11 Nolimus, quaeso, creaturam cum creatore confundere, ne id audiamus, quod seruierunt creaturae potius quam creatori. Quod si de caelis hoc dictum existimant, ueruntamen cum de iis1470/1486/1530: his sermo haberetur, prorsus tanquam gentile, et impium creaturae cultum exhibendum negauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.3.11 Nolimus, quaeso, creaturam cum creatore confundere, ne id audiamus, quod seruierunt creaturae potius quam creatori. Quod si de coelis hoc dictum existimant, veruntamen cum de his sermo haberetur, prorsus tanquam gentile et impium creaturae cultum exhibendum negauit.
CLOSE
Montfaucon

4.3.11 Ne, quaeso, confundamus creaturam cum creatore, ne nos quoque audiamus: Coluerunt creaturam prae creatore. Etiamsi enim de caelis haec intelligenda dicant: attamen de his loquens omnino prohibuit ne creatura colatur, qui Gentilium error est.