PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.13 Hoc enim plus habere, non facere sed pati male. Ne igitur dicat iratus reintermiam et ego. Omnino super egrediar. Neque aduersus admonentes uincere remittaris dicens. Non feram ut me deridens ille abscedat.
CLOSE
Griffolini

4.4.13 Hoc nanque magnum est, hoc laudabile. Neque cum ira excandescis, cuipiam mineris interitum, neque in eum furibundus irruas. Neque admonentem ut iram cohibeas, contemnere uelis, ea gratia ne quis te forte irrideat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.13 Hoc nanque magnum est, hoc laudabile. Ne igitur cum ira excandescis, cuipiam mineris interitum, neque in eum furibundus irruas. Neque admonentem vt iram cohibeas, contemnere velis, ea gratia ne quis te forte irrideat.
CLOSE
Montfaucon

4.4.13 Hoc quippe est superiorem esse, non mala inferre, sed mala pati. Cum irasceris igitur, ne dicas: Prorsus obsistam ego, prorsus irruam in illum: neque monentibus ut iram cohibeas dixeris: Non patiar ut postquam ille mihi illuserit, impune abeat.