PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.3.3 Nequamquam, sed eternitatem ostendens. Ita igitur et hic intellige. Non enim terminos ponens, hoc dixit. Neque enim dixit, principium habuit, sed in principio erat. Pererat mittens te ad fine principio esse intelligendum.
CLOSE
Griffolini

4.3.3 Nequaquam. Sed eius significat aeternitatem. Itidem hoc in loco intelligi necesse est. Quippe cum nullum ei terminum constituat, neque dicat principium habuisse, sed in principio erat, hinc te adducit, tibi suadet, ut filium sine principio intelligas.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.3.3 Nequaquam, sed eius significat aeternitatem, itidem hoc in loco intelligi necesse est: quippe cum nullum ei terminum constituat, neque dicat principium habuisse, sed in principio erat. Hinc te adducit, tibi suadet, vt filium sine principio intelligas.
CLOSE
Montfaucon

4.3.3 Nequaquam: sed aeternitatem significat. Idipsum hic cogita. Non terminos ponens ita loquutus est: neque enim dixit, principium habuit; sed, in principio erat; hac voce erat, te deducens ut Filium sine principio esse cogitares.