PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

4.4.4 Nulla enim utilitas nobis in salutem dogmatum sanorum corrupta nobis uita. Ideo purificemus eam ad dei acceptationem, ab omni turpitudine, in iusticia, auaritia, procul constituentes nosmet ipsos ut exteri et peregrini et eorum qui hic sunt, sunt alieni. Et si pecunias quis multas habuerit et possessiones, ita eis utatur, ut in cola et parum postea ab ipsis destituendus et uolens et nolens.
CLOSE
Griffolini

4.4.4 Nulla enim nobis bonorum dogmatum ad salutem utilitas, si uita uitiorum sordibus scateat, et inquinetur. Quamobrem eam ita formemus et erudiamus, ut deo placeat, omni turpitudine, iniquitate, auaritia longe abiecta, et tanquam hospites et aduenas, et a terrenis rebus alienos nos exhibeamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

4.4.4 Nulla enim nobis bonorum dogmatum ad salutem vtilitas, si vita viciorum sordibus scateat, et inquinetur. Quamobrem eam ita formemus et erudiamus, vt deo placeat, omni turpitudine, iniquitate, auaricia longe abiecta, et tanquam hospites et aduenas, et a terrenis rebus alienos nos1603: non exhibeamus.
CLOSE
Montfaucon

4.4.4 Nihil enim nobis ad salutem prosunt dogmata pia, si vita sit corrupta. Quamobrem illam cocinnemus1862: concinnemus ad Dei placitum, omni turpitudine, injustitia, avaritia longe abacta, tamquam hospites et advenae, et a praesentibus longe alieni.