PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

62.1.12 Cuius gracia reminiscitur historie huius nos euangelista? Ostendens quoniam amabat Ihesum hoc, et continue dicit: Amabat Lazarum et sorores eius, erudiens nos non tristari, si qua infirmitas facta fuerit circa studiosos uiros et Dei amicos.
CLOSE
Griffolini

62.1.12 Sed cur huius meminit historiae Euangelista?B euangelista / ut eius in Iesum amorem ostenderet, et frequenter dicit: Amabat Lazarum et sorores eius, erudiens nos non aegre ferendum, si boni uiri et deo amici, aliquo morbo laborent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

62.1.12 Sed cur huius meminit historiae euangelista? Vt eius in Iesum amorem ostenderet: et frequenter dicit, Amabat Lazarum et sorores eius: erudiens nos non aegreferendum, si boni viri, et deo amici aliquo morbo laborent.
CLOSE
Montfaucon

62.1.12 Et cur hanc memorat historiam Evangelista;1862: evangelista? imo vero quid nos vult docere cum ait: Amabat autem Jesus Martham et sororem ejus, et Lazarum? Ne unquam indignemur vel aegre feramus, si viri virtute praediti et Dei amici, in morbum incidant.