Homilia LXII (lxi)
62.1.1 Erat autemF/1470/1486/1530: Et erat quidam languens Lazarus a Bethania castello Mariae et Marthae sororum eius. Maria autem erat1530: erat ea, quae unxit dominum unguento.
62.1.2 Multi cum aliquem bonum et deo accoeptum mali aliquid, ut morbum, ut paupertatem, et huiusmodi perpeti uident, perturbantur, sane ignari hoc maxime dei amicis contingere.
62.1.3 Nam et Lazarus et amicus Christo et aegrotus erat, ut ex mittentibus intelligitur: Ecce quem amas infirmatur.
62.1.4 Erat, inquit, quidam languens Lazarus a Bethania. Non ab re patriae eius meminit.B: meminit? Quamobrem?1470/1486/1530: Quamobrem in sequentibus dicet.
62.1.5 Primum autem propositum aggrediamur. Sororum eius nos utiliter admonet: Maria, inquit, erat, quae unxit dominum unguento.
62.1.6 Hoc in loco nonnulli dubitant1530: dubitarant, cur Christus id tollerasset. Ad quod illud primum intelligendum, non fuisse hanc meretricem illam, de qua apud Mattheum et Lucam scribitur, sed aliamF: alia.
62.1.7 Illae meretrices et infames erant, haec honesta et studiosa. Quippe quae Christum accipere curabat. Eumque cum sorore diligebat, et tamen permisit Christus Lazarum mori.
62.1.8 Sed qua nam gratia non ut centurio etB: ut Regulus, ipsae ad Christum profectae sunt, sed miserunt?B: miserunt: Ob fiduciam et familiaritatem, quam cum eo habebantF: habebat,
62.1.9 et mulieres erant infirmae, et luctu detinebantur. Nam quod non contemnerent1486/1530: contemneret in sequentibus indicatur. Quod igitur haec illa non esset, constat.
62.1.10 Sed et illam cur se tangere permisit?B: permisit. ut eius mundaret malitiam, ut clementiam ostenderet, ut intelligas nullum morbum eius uincere bonitatem.
62.1.11 Noli igitur id solum considerare, quod permiserit, sed quomodo ad meliora conuerterit.
62.1.12 Sed cur huius meminit historiae Euangelista?B euangelista / ut eius in Iesum amorem ostenderet, et frequenter dicit: Amabat Lazarum et sorores eius, erudiens nos non aegre ferendum, si boni uiri et deo amici, aliquo morbo laborent.
62.1.13 Ecce quem amas infirmatur. Ad misericordiam Christum uolunt adducere.
62.1.14 Adhuc tanquam hominem alloquuntur, quod et inde constat. Si fuisses hic, non fuisset mortuus. Neque dixit:B: dixit? Ecce Lazarus infirmatur, sed: Quem amas.
62.1.15 Quid Christus? haec infirmitas non est ad mortem, sed pro gloria dei, ut glorificetur filius dei per eum1530: eam.
62.1.16 Ecce quomodo iterum eandem suam et patris gloriam dicit. Nam cum dixisset, dei, subdidit: Vt glorificetur filius dei. Haec infirmitas non est ad mortem.
62.1.17 Cum enim esset illic biduum moraturus, remittit nuntium, ut hoc significaret. In quo id admiratione dignum est, quod audientes sorores infirmitatem illam non esse ad mortemF: mortuum, inde mortuum uidentes non sunt scandalizatae, cum contra accidissetF: accedisset, quam dixerit1470/1486/1530: dixerat.
62.1.18 Sed ei obuiam factae sunt, neque mentitum putauerunt. Et illa particula, ut, hoc in loco non causalis est, sed euentus. Alia nanque fuit morbi causa, usus est autem ad gloriam dei.
62.1.19 Et haec dicens, mansit in eodem loco duos dies. Qua gratia? ut expiraret et sepeliretur. Ne quis posset dicere, quod non dum mortuum suscitarit, quod sopitus esset, quod dissolutus, quod abalienatus, non mortuus.
62.1.20 Ideo tam diu moratus est, ut dicerent: Iam foetere. Dicit discipulis: Eamus in Iudaeam iterum. Quid tandem praeter solitum hoc praedixit Iesus?
62.1.21 Valde timebant, ideo prius admonet, ne repentino discessu perturbarentur. Dicunt ei: Modo illic eras, et quaerebant te lapidare.
62.1.22 Timebant enim ei, ut debebant et sibi. Non dum enim erant perfecti. Dicit ei Thomas: Eamus et nos, et moriamur cum eo.
62.1.23 Imbecillior enim erat caeteris et magis incredulus. Quomodo igitur1470/1486/1530: ergo eos confirmat Iesus? Nonne duodecim horae sunt diei?
62.1.24 Aut hoc dicit, quod qui nullius sibi sceleris conscius est, nullo afficietur malo, sed qui male fecerit.
62.1.25 Quare minime timendum est, cum nihil dignum morte commiserimus, aut quod qui lucem huius mundi uidet, securus est. Si autem qui mundi lucem uidet, multo magis qui mecum est, nisi a me discesserit.
62.1.26 His uerbis eos confirmauit, et eundi necessariam causam exponit, neque se ituros Hierosolymam, sed Bethaniam dicit: Dormit, inquit, Lazarus, et uado ut eum a sompno excitem.
62.1.27 Hoc est non ad reprehendendum Iudaeos, sed amici causa. Dicunt: Domine, si dormit, saluus erit,
62.1.28 ac si non necessaria esset profectio. Dicis, inquiunt, dormire. Nihil ergo nos ire cogit. Atqui propterea ipse amicum appellarat, ut necessariam profectionem ostenderet.
62.2.1 Sed cum pigriores deprehenderet, tunc mortuum dicit. Primum itaque humilitatem praetulit. Cum uero non intelligerent, Mortuus est, inquit, et gaudeo propter uos,
62.2.2 ut credatis, cum absens praedixerim. Quod resurrectionis meae magnum erit argumentum, ne quis dubitet.
62.2.3 Vides adhuc inbecilliores, et adhuc eius potentiae ignaros fuisse discipulos? Quod metu accidebat, quo perturbabantur,
62.2.4 et cum dormire eum dixisset, addidit: Vado, ut excitem eum, cum mortuum esse, non itidem.
62.2.5 Non enim uerbis praedicere uolebat, quod re erat confirmaturus. Semper enim nos admonet, ut inanem gloriam caueamus, et nihil de nobis temere promittamus.
62.2.6 Quod si centurionem consolatus dixit: Ego ueniam et curabo eum, uoluit eius fidem ostendere.
62.2.7 Quod si quis roget, quomodo eum dormire putarint discipuli, neque iis1530: his uerbis mortuum intellexerint, cum diceret: Vado ut excitem eum.
62.2.8 (Stultum enim erat, si iturum Iesum quinque et decem stadia putarentF: putaret, ut illum excitaret.) Responderem: Putasse eum in aenigmate, ut plerumque solebat, locutum.
62.2.9 Omnes enim Iudaeorum impetum formidabant, in primis autem Thomas ideo inquit: Eamus et moriamur cum eo.
62.2.10 Quidam autemB: om. dicunt, et eum mori optasse. Sed profecto timorem id uerbum arguit, et inbecillitatem, inde fortior factus estF/1470: om. et insuperabilis.
62.2.11 Quod sane dignum admiratione est, ut qui ante crucem tam timidus erat, post magistri mortem et resurrectionis fidem prae omnibus tanto feruore flagraret. Tanta est Christi potentia.
62.2.12 Nam qui cum Christo in Bethaniam ire non audebat, sine eo postmodum solus terrarum orbem peragrauit, et in mediis populis inclamantibus, et mortem minitantibus intrepidus uersabatur.
62.2.13 Quod si quindecim stadia aberat Bethania, quae circiterB: om. duo millia passuum efficiunt, quomodo erat quatriduanus Lazarus? Mansit duos dies, quorum pridie uenerat nuntius, quo die mortuus erat.
62.2.14 Ita quarto uenit. Ideo se uocari passus est, neque ipse sponte sua uenit, ne qua oriretur1470: orrietur suspitio.
62.2.15 Neque ipsae uenerunt, quae amabantur, sed alii mittuntur. Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam, quasi stadiis quindecim,
62.2.16 ob cuius uicinitatem, multos eas uisitasse par erat. Quare subdit: Quod multi ex Iudaeis uenerantF: uenerat ad Mariam et Martham, ut consolarentur.
62.2.17 Quomodo consolabantur Iudaei a Christo dilectas? Edixerant enim ut quicunque Christum confiteretur, extra synagogam fieret,
62.2.18 uel propter uulneris magnitudinem, uel quia nobiliores reuerebantur, uel quia non mali erant, qui ad eas uenerant. Multi nanque crediderunt.
62.2.19 Haec autem dicit Euangelista, ut testimoniis Lazari mortem confirmet. Sed quid non aduocat sororem Martha, cum obuiam Christo proficiscitur?B: proficiscitur.
62.2.20 Vult sola occurrere et rem nuntiare, quae cum bonam spem habere iuberetur, tunc Mariam uocat, et1486/1530: om. in medio fletu Christo fit obuiam.
62.2.21 Vides amoris magnitudinem? Ipsa est de qua inquit: Maria optimam partem elegit. Quomodo ergo uehementior haec quae nihil audiuit?
62.2.22 Martha inbecillior erat. Quippe quae cum tanta audisset, inquit tamen paulo post: Iam foetet, quatriduanus est.
62.2.23 Illa autem et si nihil tale accoepisset, credebatF/1470/1486/1530: om. tamen inquiens: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
62.3.1 Consyderate mulierum sapientiam, quamuis inbecillae essent.
62.3.2 Viso enim Christo non statim in planctus et lamentationes proruperunt, ut usu uenit, cum moerore aliquo affecti a notis uisitamur.
62.3.3 Sed continuo magistrum uenerantur et crediderunt, licet non perfecte ut decuit.
62.3.4 Non dum enim norant, et quod deus esset, et quod propria uirtute et auctoritate haec faceret, sed utrunque hic didicerunt.
62.3.5 Illud enim ignorabant, cum dicerent: Si fuisses hic, non fuisset mortuus frater meus. Hoc autem dicendo: Quaecunque poposceris a deo, dabit tibi deus, ac si de bono quodam et probato uiro loquerenturF: loqueretur.
62.3.6 Quid ad haec Christus?F: Christus: Resurget frater tuus, illud primum confutat, quaecunque poposceris a deo. Non enim inquit: Poscam, sed: Resurget.
62.3.7 Nam si dixisset: O mulier! adhuc humi iaces, non egeo alterius auxilio, a me ipso omnia facio, molestiora et supra mulieris intelligentiam fuissentB: fuisset,
62.3.8 dicendo autem: Resurget, medium tenuit, et in sequentibus ea quae dixi, significauit.
62.3.9 Dicente enim: Scio quia resurget in resurrectione in noussimo die, apertius suam ostendit auctoritatem. Ego sum, inquit, resurrectio et uita, quod alterius non egere auxilio indicat, quippe qui uita est.
62.3.10 Quod si alterius indigeret, quomodo ipse et resurrectio esset et uita?1470/1486: uita. Non ergo ita dixit, idem tamen significauit,
62.3.11 et ad illam particulam, quaecunque poposceris, inquit: Omnis qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet,B: uiuet? se bonis abundare et a se petendum ostendit.
62.3.12 Et omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. Intuere quo eius erigat animum. Non enim tantum quaeritur resurrectio Lazari,
62.3.13 sed et hanc et illam oportet intelligere resurrectionem. Propterea ante1470/1486/1530: autem uerbis philosophatur.
62.3.14 Quod si resurrectio ipse est et uita, nullo loco circumscribitur, sed ubique praesens sanare potuit. Quod si dixissent ut centurio: Dic uerbo, et sanabitur puer meus, itidem profecto respondisset.
62.3.15 Cum autem ad se ut ueniret, rogarent, ideo assensus est, ut eas a tanta humilitate erigeret. Suam tamen absentis ostendit potestatem, ideo tardat.
62.3.16 Non enim cognita esset gratia repente prestita, nisi corruptus esset et foeteret. Et unde mulier futuram norat resurrectionem?
62.3.17 Audierat Christum multa de ea disputantem, quam iam uidere cupiebat, et adhuc humi uertitur.
62.3.18 Nam cum audiret: Ego sum resurrectio et uita, non respondit: Resuscita eum, sed: Ego credo quia tu es Christus filius dei.
62.3.19 Cui Christus: Omnis qui credit in me, etiam si mortuus, hanc scilicet mortem1470/1486/1530: hac scilicet morte, fuerit, uiuet, et omnis qui credit in me non morietur1530: morietur in aeternum, illam uidelicet mortem.
62.3.20 Nam ego sum resurrectio. Noli perturbari, si mortuus est frater uester. Haec non est mors.
62.3.21 Primum eam ab euentu consolatur, et bene sperare iubet, dicendo et: Resurget frater, et: Ego sum resurrectio, et quod resurgens etiam si moriatur, nihil patietur incommodi.
62.3.22 Quamobrem non est huiusmodi mors dolenda, hoc est, neque ipse mortuus est, neque uos moriemini. Credis hoc? Ait illi: Vtique, domine, ego credo quia tu es Christus filius dei, qui in hunc mundum uenisti.
62.3.23 Videtur mihi Christi dictum mulierem non intellexisse. Nouit tamen magnum esse, totum non perspexit. Propterea aliud interrogata, aliud respondet.
62.3.24 Illud tamen primum consecuta est, quod fletum compescuit. Eiusmodi enim Christi sermonis uirtus. Ideo illa preuenit, haec secuta est.
62.3.25 In magistrum nanque beniuolentia non multum praesentem calamitatem sentire permittebat. Itaque cum gratia etiam mens mulieris philosophabatur.
62.4.1 Verum enim uero etiam cum aliis malis hic muliebris morbus iam preualuit. Ostentant planctus et dolores suos, cruentant brachia, scindunt capillos, laniantB: lauant genas,
62.4.2 partim ob dolorem, partim ad ostentationem, aliaeB: alio animo impudico in medio foro brachia nudant.
62.4.3 Quid facis mulier?B: mulier. Nudas te impudenter in medio foro, cum Christi membrum sis?1470/1486/1530: sis: cum uiri adstent,
62.4.4 et capillos uellis?1470/1486/1530: uellis: et in miseros prorumpis eiulatusF: eiulatus? et saltas?1470/1486/1530: saltas: et insanarum mulierum more iactaris?B/1470/1486: iactaris. Nonne te deum offendere arbitraris?
62.4.5 Quae nam haec insania? Nonne ridebunt gentiles? Nonne fabulam nostram putabunt religionem? Dicent enim nullam esse resurrectionem. Illusiones omnia Christianorum dogmata et fallacias putabunt.
62.4.6 Haud enim aliter quam si nihil post mortem remaneat, mulieres lamentantur. Non attendunt scripturis. Omnia illa figmenta ipsae credere uidentur.
62.4.7 Siquidem si crederent mortuum non esse mortuum, sed ad meliorem uitam translatum,
62.4.8 non utique ipsum tanquam nihil esset1530: esse deplorarent, non adeo indignarentur, non tantas efferrent uoces incredulitatis indices. Nunquam te amplius uidebo.
62.4.9 Omnia fabulae. Nam si principali bono1530: bona ita diffidunt, multo magis aliis, quae asserunt. NonB: Nam ita gentiles effeminantur. Multi apud eos philosophati sunt.
62.4.10 Et cum audisset mater filium in prelio cecidisse, mox rogauit, quomodo se res publica haberet,
62.4.11 et alius philosophus coronatus, cum audiret pro patria cecidisse, coronam deposuit. Inde sciscitatus quomodo cecidisset, ut fortiter occubuisse cognouit, in caput statim coronam reposuit.
62.4.12 Multi et filios et filias caedi daemonas reueriti tradiderunt. Spartanae autem mulieres hortantur filios, utB: aut clipeum e prelio referant, aut super eo occumbant.
62.4.13 Ideo pudet me gentiles haec sapere, nos impudentes esse. Qui de resurrectione nihil intelligunt, intelligentium opera faciunt. Qui intelligunt, ignorantium,
62.4.14 et quod propter deum non faciunt, homines reueriti faciunt saepe numero.
62.4.15 Opulentiores feminae capillos non soluunt, brachia non nudant, quod est maxime reprehendendum, non quod non nudent, sed quod non propter deum, sed ne turpes uideantur.
62.4.16 Pudor luctum cohibet, dei metus non cohibet. Et quomodo hoc non summopere reprehendendum? Quod diuites diuitiarum gratia faciunt, diuino metu pauperes faciant.
62.4.17 Sed contra1470/1486/1530: econtra euenit. Illae propter inanem gloriam philosophantur, hae propter humilitatem preferunt impudentiam. Quid hoc absurdius? Omnia propter homines, omnia propter praesentiamF/1470/1486/1530: praesentia facimus,
62.4.18 et stulte et ridicule loquuntur. Atqui dominus inquit: Beati qui lugent, peccata uidelicet, quae nemo luget. Nemo animae suae curat perditionem.
62.4.19 Quod lugere non iubemur, id lugemus. Quid inquit:1470/1486/1530: inquit? Cum homines simus, de morte hominis non est dolendum?1470/1486: dolendum. Nunquid ego hoc prohibeoB: probo? Minime lugere, sed impudenter lugere ueto. Non sum immanis atque crudelis.
62.4.20 Video naturam dolere, et quotidianam requirere consuetudinem. Non licet nullo affectu moueriB: mouere. Quod et Christus ostendit. Lachrymatus est super Lazaro. Eius sequere exemplum.
62.4.21 Lachrymare, sed leniter et pudenter, et cum dei timore. Si hac ratione lachrymas fundes, non resurrectionis diffidentiae argueris, sed aegre ferre, carissimi, seiunctionem uideberis.
62.5.1 Nam et peregre proficiscentes lachrymis prosequimur, non tamen ut mortuos.
62.5.2 Ita et tu lugeas, tanquam premiseris peregrinum. Haec ego non ut preceptor, sed ut permissor humanae conscius fragilitatis, admoneo.
62.5.3 Quod si peccator et qui saepe numero deum offenderit, moritur, is deflendus est, uel potius minime, cum nihil illi afferat utilitatis, sed ea facienda, quae ei aliquid conferre possint, elemosynas, oblationes.
62.5.4 In hoc letandum est, quod malitia eius abscissa est. SiF/1470: om.; 1486: quod; 1530: quod siF/1470: om.; 1486: quod; 1530: quod si iustus rursus letandum, quod in tuto collocatur, quod liberatus est futura formidine.
62.5.5 Si iuuenis, quod ex medio malorum ereptus est, si senex, quod eo diutius usus1470/1486: usus est, quod maxime desiderabile uidebatur, uitae sacietate migrauit.
62.5.6 Tu autem horum omissa consideratione, ancillas cedis, ac si ita demum defunctum honoribus prosequaris, quod ultimae est dementiae.
62.5.7 Honor enim mortuo non fletus est, non eiulatus, sed hymni et psalmi et uita optima.
62.5.8 Ille moriens cum angelis euolabit, etiam si nemo exequiis interueniat, perditus autem et si in funere uniuersam habuerit ciuitatem, nihil lucrabitur.
62.5.9 Vis mortuum honorare? Alia uia aggrediendum estB: om.: Fac elemosynas. Quae tibi ex multis fletibus utilitas?
62.5.10 Ego et aliud malum audiui, quod multae etiam amatores per fletus alliciunt, maritalis amoris opinionem lamentationum uehementia de se confirmantes.
62.5.11 O diabolicam mentem! O Satanae cogitationem! Quan diu et terra et puluis,1470/1486: puluis? quan diu sanguis et caroB: caro et sanguis erimus? Caelum tandem suspiciamus. Intelligamus spiritalem nostri partem.
62.5.12 Quomodo gentiles arguemus? Quomodo qui haec faciunt consolabimur?B: consolabimur: Quomodo cum iis1530: his de resurrectione disputabimus?B: disputabimus: Quomodo de aliis sapientiae partibus? Qua securitate uiuemus? Ex dolore enim prouenit mors.
62.5.13 Consydera uim perspectiuam animae. Nihil sinit uidere necessariorum, inde multum detrimenti.
62.5.14 Illo enim modo et deum offendimus, neque nobis, neque defuncto prosumus, hoc autem et deo placemus, et probamur ab hominibus.
62.5.15 Nam si non succumbemus, continuo doloris reliquiae abolentur. Si indignabimur, in miseria relinquimur. Si gratias agemus, non moerebimus.
62.5.16 Et quomodo potestB: om., inquit, nonF: om. dolere, qui filium uel uxorem amisit?B/F: amisit. Non dico: Ne doleat, sed: Ne immodice.
62.5.17 Nam si intelligeremus deum illum abstulisse, quod1470/1486: quem mortalem uirum ac filium habebamus, mox consolaremur. Indignari enim maius quiddam supra naturam quaerentis est.
62.5.18 Homo natus et mortalis, quid doles,F: doles? quod secundum naturam contigit? Nunquid doles, quod edendo nutriris?1486: nutriris Nunquid1530: Num quaeris sine cibo uiuere?
62.5.19 Ita et in morte. Nunquid quaeris inmortalitatem? Mortalis natus es. Semel hoc diffinitum. Noli dolere, noli te affligere, sed ama quae communiter omnibus statuta sunt. Doleant tibi peccata tua.
62.5.20 Hic optimus fletus, haec maxima sapientia. Haec ergo perpetuo defleamus, ut caelestem assequamur letitiam. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui1470/1486/1530: cui honor et gloria in saecula1530: secula seculorum. Amen.