62.5.3 Nam siquidem peccator qui mortuus est, et multum Deum offendens, oportet lacrimari, magis autem non lacrimari solum. Hoc enim nulla utilitas illi, sed facere que possunt aliquam mitigationem dare ei elemosinas et oblationes.
62.5.3 Quod si peccator et qui saepe numero deum offenderit, moritur, is deflendus est, uel potius minime, cum nihil illi afferat utilitatis, sed ea facienda, quae ei aliquid conferre possint, elemosynas, oblationes.
62.5.3 Quod si peccator, et qui saepenumero deum offenderit moritur, is deflendus est, vel potius minime, cum nihil illi afferat vtilitatis: sed ea facienda, quae ei aliquid conferre possint, eleemosynas, oblationes:
62.5.3 Nam si peccator erat is qui defunctus est, qui saepe Deum offenderit, deflendus utique est; imo non deflendus tantum, cum id nihil ipsi afferat utilitatis; sed ea facienda sunt, quae possint illum juvare, ut eleemosynae, oblationes.