Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXII (Paris fol.111ra-113ra; Harley fol.143ra-145vb)

62.1.1 Erat autem infirmans quidam Lazarus a Bethania castello qui fuit frater Marie et Marthe que soror eius. Erat autem Maria que unxit dominum unguento.

62.1.2 Multi hominum cum uiderint aliquos eorum que placent Deo patientes aliquod uersutum, puta in infirmitatem incidentes, uel in inopiam, uel in aliud aliquod tale scandalizantur, nescientes quoniam maxime eorum qui Deo sunt amicorum, hoc id est hoc pati est.

62.1.3 Quia et Lazarus ex amicis erat Ihesu et infirmatus est, hoc denique et qui manserunt et dixerunt: Vide quem amas infirmatur.

62.1.4 Erat enim, quidam ait, Lazarus a Bethania infirmans. Non simpliciter neque ut contingit dixit unde erat Lazarus, sed propter quamdam causam quam postea dicit.

62.1.5 Interim autem preiacenti hereamus, sed et sorores eius nos docent utiliter. Hec enim erat Maria, ait, que unxit dominum unguento.

62.1.6 Hic autem quidam dubitant qualiter sustinuit Christus mulierem talia facientem. Igitur primum quidem illud necessarium discere quoniam non hec fuit meretrix que in Matheo uel in Luca. Alia enim hec.

62.1.7 Nam ille quidem meretrices mulieres fuerunt et multis plene malis, hec autem honesta et studiosa. Etenim et circa susceptionem studuit Christi. Ostendit autem euangelista quoniam et sorores diligebant eum, et tum concessit Lazarum mori.

62.1.8 Cuius autem gracia non relinquentes fratrem laborantem quod fecit centurio et princeps qui regulus abierunt ad eum, sed mitittuntur. Vehementer confidebant de Christo et multam habebant ad eum familiaritatem.

62.1.9 Et mulieres erant infirme et a luctu detinebantur, quia quoniam non contempnentes hec fecerunt, postea ostenderunt. Igitur quoniam non quidem fuit hec illa manifestum est.

62.1.10 Sed et illam cuius gracia Christus tunc suscepit? Vt soluat maliciam ut ostendat misericordiam, ut discas quoniam non est egritudo uincens eius bonitatem.

62.1.11 Ne igitur hoc solum inspicias quoniam suscepit, sed et illud intuere qualiter et transmutauit.

62.1.12 Cuius gracia reminiscitur historie huius nos euangelista? Ostendens quoniam amabat Ihesum hoc, et continue dicit: Amabat Lazarum et sorores eius, erudiens nos non tristari, si qua infirmitas facta fuerit circa studiosos uiros et Dei amicos.

62.1.13 Vide quem diligis infirmatur. In propiciatione uolunt attrahere Christum.

62.1.14 Adhuc enim ut homini attendebant et manifestum ex eo quod dicunt. Si esses hic, non utique mortuus esset. Et non dixerunt: Vide Lazarus infirmatur, sed uide quem amas infirmatur.

62.1.15 Quid igitur Christus? Hec infirmitas non est ad mortem, sed pro gloria Dei ut glorificetur filius Dei per ipsam.

62.1.16 Vide qualiter rursus unam gloriam ait eius et patris? Dicens enim Dei, induxit ut glorificetur filius Dei per ipsam, hec infirmitas non est ad mortem.

62.1.17 Quia enim dicebat duobus diebus manere, interim eos dimisit hec adnunciantes. In quo et admirari est sorores eius. Quoniam audientes quoniam non est ad mortem et uidentes eum mortuum, non scandalizate sunt in contrarium re facta.

62.1.18 Sed accesserunt domino et non estimarunt eum mentitum esse. Et hoc id est ut hic est non causale sed euentus. Nam euenit quidem aliunde infirmitas, usus est autem eo in gloriam Dei.

62.1.19 Et hic dicens mansit duobus diebus. Cuius gratia mansit? ut expiraret et sepeliretur ut nullus habeat dicere quoniam nondum defunctum eum suscitauit, quoniam stupor fuit, quoniam dissolutio fuit, quoniam subductio fuit, et non fuit mors.

62.1.20 Propter hoc tantum mansit, ut dicant quoniam fetet. Dicit discipulis: Eamus in Iudeam. Quid utique inquam quod nusquam predixit, hec predicit?

62.1.21 Formidabant uehementer et propterea predicit, ut non repente turbet eos. Dicunt ei: Modo illic eras, et querebant te lapidare.

62.1.22 Nam formidabant quidem et pro eo, totum autem et pro seipsis. Nondum enim erant in fide firmati. Dicit Thomas: Eamus in Iudeam. Quid utique? Eamus ut et nos moriamur.

62.1.23 Infirmior enim erat aliis et infidelior. Qualiter igitur eos audaces facit Christus? Nonne duodecim hore sunt diei?

62.1.24 Aut igitur hoc ait quoniam qui nichil sibiipsi conscius est nequicie, nichil pacietur uersutum. Qui uero mala agit, pacietur.

62.1.25 Itaque non oportet formidare. Nichil enim dignum morte gessimus, aut quoniam qui lucem mundi huius uidet, in cautela erit. Si uero qui lucem mundi huius uidet, multo magis qui mecum est nisi amouerit seipsum a me.

62.1.26 Hinc audaces faciens eos et causam necessariam eius que illuc absentationis, et ostendens quoniam non Iherosolimam debent abire sed in Bethaniam. Dormit, ait, Lazarus et uado ut excitem eum.

62.1.27 Hoc est, non in eisdem uado rursus disputaturus et impetuose iturus in Iudeos, sed amicum exitaturus nostrum. Dicunt: Si dormit, saluabitur.

62.1.28 Hoc autem dixerunt illi abscidere uolentes eum qui illuc aduentum. Dicis, aiunt, quoniam dormit. Non igitur properat hoc id est abire. Et nimirum ipse propter hoc dixit quoniam amicus noster ut ostendat necessariam aduentum.

62.2.1 Quia igitur pigrius dispositi erant, tunc dixit: Mortuus est. Nam quod quidem prius in gloriationem representare uolens dixit. Quia uero non intellexerunt, ait: Mortuus est et letor propter uos.

62.2.2 Quid utique propter uos? quoniam predixit non existens illic, et quoniam cum resuscitauero, nulla erit suspicio.

62.2.3 Vides qualiter adhuc imperfectius dispositi erant discipuli et non nouerant eius uirtutem ut oportebat. Hoc autem faciebant qui in medio timores turbantes eorum animas et tumultuantes.

62.2.4 Et quoniam quidem dixit dormit, addidit uado ut excitem eum. Quando autem dixit mortuus est, non adhuc adiecit: Vado ut resuscitem eum.

62.2.5 Non enim uolebat uerbis predicere que per opera debebat certiorare, uanam gloriam ubique docens nos fugere, et quod non oportet simpliciter promittere.

62.2.6 Si uero in centurione hoc fecit rogatus, dixit enim: Ego ueniens curabo eum ut ostendat illius fidem.

62.2.7 Si uero dicit quis, unde sompnium estimarunt discipuli et non ab hoc cognouerunt mortuum esse ab eo quod dixit: Vado ut excitem eum.

62.2.8 Etenim amencie erat, si demum putabant stadia quinque et decem ire eum ut excitaret. Illud utique dicemus quoniam extimabant hoc enigma esse qualia multa loquebatur.

62.2.9 Igitur omnes quidem formidabant Iudeorum aggressum. Super alios uero Thomas idcirco et dicebat: Eamus ut et nos moriamur.

62.2.10 Igitur quidam quidem aiunt quoniam cupiebat ipse mori. Non est autem. Formidinis enim erat hoc uerbum, sed non increpatus est. Supportabat enim eius infirmitatem adhuc. Postea nimirum omnibus fortior factus est et irreprehensibilis.

62.2.11 Mirabile enim hoc est quoniam eum qui ante crucem ita infirmus erat. Post crucem et postquam credidit resurrectioni calidiorem omnibus uidemus. Tanta enim Christi uirtus.

62.2.12 Qui enim cum Christo in Bethaniam non presumebat abire, hic Christum non uidens, solus orbem terrarum percurrit, et in mediis plebibus uoluebatur occisionem meditantibus et uolentibus eum interficere.

62.2.13 Si uero a quindecim stadiis erat Bethania quod erat milia duo, qualiter quatriduanus Lazarus erat? Mansit duobus diebus et ante duos dies uenit quis annuncians secundum quam et defunctus est.

62.2.14 Et secundum ipsam quartam diem accessit. Propterea et uocari expectauit et neque per se ultro iuit, ut non quis suspicetur quod factum est.

62.2.15 Et neque ipse accesserunt que diligebantur, sed et alii mittuntur. Erat autem Bethania a Iherosolimis stadiis quindecim.

62.2.16 Hinc ostenditur quoniam multos a Iherosolimis congruum erat adesse, confestim induxit. Denique quoniam multi Iudeorum erant consolantes.

62.2.17 Vnde consolabantur eas Iudei dilectas a Christo? Et nimirum composuerant siquis eum confessus fuerat Christum ut extra synagogam fieret.

62.2.18 Aut propter necessitatem calamitatis, aut ut nobiliores reuerentes, aut qui non mali, hii aderant. Multi denique ex ipsis credebant.

62.2.19 Hec autem dicebat euangelista credere faciens quoniam mortuus erat Lazarus. Quid autem utique non assumit sororem ad obuiationem Christi uadens?

62.2.20 Vult singulariter ei loqui, et quod factum est annunciare. Quia uero eam in spem bonam duxit, tunc abiit et uocat Mariam et obuiauit ei luctu in statu existente adhuc.

62.2.21 Vides qualiter feruens dilectio erat? Hec est de qua ait: Maria uero optimam partem elegit. Qualiter igitur hec calidior apparebat ait?

62.2.22 Non calidior hec. Non enim audiuit illa quia hec infirmior erat. Que enim audierat tot, hec ait rursus. Iam fetet, quatriduanus enim est.

62.2.23 Illa uero etsi nichil audiens tale est, nichil locuta est tale. Sed credidit, dicens: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.

62.3.1 Vide quanta philosophia mulierum, etsi infirma eorum meus.

62.3.2 Videntes enim Christum non confestim ad luctum, neque ad ploratum, neque ad fletum cum clamore incidunt, quod patimur nos cum aliquos notos intentos uiderimus luctui.

62.3.3 Sed confestim magistrum admirantur. Credebant quidem in Christum, sed non ut oportebat.

62.3.4 Nondum enim cognoscebant, neque quoniam Deus erat, neque quoniam propria uirtute et auctoritate hec facit que utraque eas edocuit.

62.3.5 Nam illud quidem ignorabant in hoc dicendo. Si esses hic, frater noster non fuisset mortuus. Hoc utique in dicendo: Quecumque utique petieris a Deo, dabit tibi, ut de uirtuoso quodam et approbato loquentes.

62.3.6 Qualiter igitur Christus? Resurget frater tuus. Illud interim euertit scilicet queque petieris. Non enim dixit petam. Sed quid? Resurget frater tuus.

62.3.7 Nam hoc quidem id est dicere: O mulier! adhuc deorsum uides. Non indigeo adiutorio, a meipso omnia facio. Valde erat onerosum et obstaret utique mulieri.

62.3.8 Hoc autem id est dicere resurget, medium erat facientes sermonem. Sed et per ea que sunt deinceps, hec que dixi enigmatice insinuauit.

62.3.9 Dicente enim ea noui quoniam suscitabitur in ultima die, manifestiorem eius ostendens auctoritatem, dicit: Ego sum resurrectio et uita, ostendens quoniam non indiget alio adiutorio si demum ipse est uita.

62.3.10 Si uero indiget alio, qualiter utique erit resurrectio et uita? Igitur ita quidem non dixit. Enigmatice uero id insinuauit.

62.3.11 Sed et illa dicente: Quecumque petieris, ipse ait: Omnis qui credit in me, etsi mortuus fuerit, uiuet. Ostendens quoniam ipse est tributor bonorum, et ab ipso oportet petere.

62.3.12 Et omnis qui credit in me, etsi mortuus fuerit, uiuet. Vides qualiter eius reducit intellectum. Non enim hoc erat quod querebatur solum Lazarum resuscitare.

62.3.13 Sed oportebat et hanc et presentes et illam discere resurrectionem. Propterea et ante resurrectionem philosophatur per uerba.

62.3.14 Si uero resurrectio ipse est et uita, non loco circumcluditur, sed ubique assistens, nouit sanare. Igitur siquidem dixissent sicut centurio: Dic uerbo et sanabitur puer meus, hoc utique fecisset.

62.3.15 Quia uero uocauerunt eum ad seipsas et accedere rogauerunt, huius gracia condescendit ut eas resuscitet ab humilitate illa. Accedens uero ad locum et condescendens, ostendit et ita quoniam et absens potest curare. Propterea et tardat.

62.3.16 Non enim utique apparuisset gracia confestim data nisi et fetor accessisset. Et unde nouerat resurrectionem futuram mulier?

62.3.17 Audi uere multa Christo de resurrectione dicente uel loquente. Sed tamen illa modo cupiebat uidere. Et uide adhuc deorsum inuolutam.

62.3.18 Audiens enim: Ego sum resurrectio et uita. Neque ita dixit: Resuscita eum. Sed quid? Credo quoniam tu es Christus filius Dei.

62.3.19 Quid igitur Christus? Omnis qui credit in me, etsi mortuus fuerit, uiuet, hac morte dicit. Et omnis qui credit in me, non morietur in eternum, morte illa dicit.

62.3.20 Quia ego sum resurrectio. Ne turberis si mortuus est frater uester. Non enim est hec mors.

62.3.21 Interim enim in eo quod contingit consolatus est et spem subostendit, et in dicendo quoniam resurget, et in dicendo quoniam ego sum resurrectio, et quoniam resurget, etsi rursus moriatur, nichil pacietur.

62.3.22 Quare? non oportet horrere. Quod autem dicit, tale est quoniam neque hic mortuus est, neque uos moriemini. Credis hoc? Dicit illa: Credo quoniam tu es Christus filius Dei qui in hunc mundum uenisti.

62.3.23 Videtur michi non intellexisse mulierem quod dictum est. Sed quoniam quidem magnum quid erat intellexit. non tamen cognouit quid. Propterea aliud interrogata, aliud respondet.

62.3.24 Interim autem illud quidem lucrata est dissoluere luctum. Talis enim Christi sermonum uirtus. Propterea et illa preuenit, et hec secuta est.

62.3.25 Ea enim que ad magistrum deuotio que presencia non ualde consentire concedebat. Quare cum gracia et mens mulierum philosophatur?

Morale lxii. Quoniam lugere immoderate in mortuis decredentium est resurrectioni, et quoniam pro mortius dare oportet elemosinam et oblationem.

62.4.1 Sed nunc cum aliis malis et hec egritudo mulierum ualet, ostentationem in luctum faciunt, et in ploratibus cruentant brachia, spargentes capillos, scissuras facientes secundum genas.

62.4.2 Hee quidem a luctu, alie uero ab ostentatione et largitione, alie uero ab impudicitia et brachia denudantes in medio foro.

62.4.3 Quid facis, o mulier? Denudas teipsam deformiter in medio foro?

62.4.4 Et capillos abscidis, et luctus erigis difficiles, et saltas et chorum circumstatius, et insanarum mulierum ymaginem custodis, et uero estimas Deum offendere?

62.4.5 Quante hoc insanie? Num non deridebunt gentiles? Num non fabulas uestra esse putabunt? Dicent enim non est resurrectio sed ambages que Christianorum deceptio et constructio.

62.4.6 Quasi nullo existente post hec, ita plorant hee que apud eas mulieres. Non attendunt uerbis hiis que in libris scripta sunt fictiones omnia illa et ostendunt hee.

62.4.7 Si enim concederent quoniam qui defunctus est, sed non defunctus est sed ad meliorem uitam transit.

62.4.8 Non utique eum, non ultra existentem lugerent, non utique ita ignirentur, non utique tales emitterent uoces infidelitate plenas, non ultra te uidebo, non ultra te recipiam.

62.4.9 Fabula hec omnia apud eos. Si enim capitulum bonorum ita decreditur, multo magis et alia que apud eos honesta. Non ita gentiles effeminantur, multi apud eos philosophati sunt.

62.4.10 Et audiens mulier de filio in bello cadente, confestim interrogauit: Ciuitatis uero res qualiter disposite sunt?

62.4.11 Et alius philosophus coronatus quia audiuit quoniam pro patria filius cecidit auferens coronam et interrogans uter duorum quia didicit eum qui ceciderat, coronam confestim reposuit.

62.4.12 Multi autem et filios et filias dederunt in occisionem, demones honorantes, laconice uero mulieres et admonent filios arcum scutum conseruare ex prelio, aut in eo deferri mortuum.

62.4.13 Propterea uerecundor quoniam gentiles talia philosophantur, nos autem deformamur. Qui de resurrectione nichil sciunt, ea que eorum qui sciunt agunt. Qui uero sciunt ea que eorum qui ignorant.

62.4.14 Et quod propter Deum non faciunt, hoc multociens propter hominum uerecundiam faciunt.

62.4.15 Copiosiores enim mulierum non capillos soluunt, non brachia denudant quod accusationis ultime, non quia non denudant, sed quia propter religionem id faciunt, sed propterea ut non putentur in uerecundiam ducere equa eas.

62.4.16 Deinde uerecundia quidem luctus dominator, Dei autem timor non dominatur. Et qualiter non ultima hec accusatione digna? Quod enim diuites faciunt propter diuitias, inopes propter Dei timorem faciant.

62.4.17 Nunc autem contrarium et ille propter uanam gloriam philosophantur et hee propter pusillanimitatem deformant. Quid hac inequalitate deterius? Omnia propter homines, omnia propterea que hic agimus.

62.4.18 Et uerba desipiencie plena loquuntur, et multe derisionis. Et dominus quidem ait: Beati qui lugent eos qui peccata lugent, et nullus illum luget luctum. neque curat anima pereunte.

62.4.19 In hoc igitur non iussi sumus lugere et lugemus. Quid igitur ait? Hominem existentem est non lacrimari? Non enim hoc ego prohibeo. Non prohibeo dolere, sed prohibeo deformare. Non sum feralis neque immittis.

62.4.20 Noui quoniam natura arguitur et exquirit consuetudinem et collocutionem cotidianam. Non inest non contristari. Hoc enim Christus ostendit. Lacrimatus est in Lazaro, hoc et tu fac.

62.4.21 Lacrimare, sed quiescibiliter, sed cum bona forma, sed cum timore Dei. Si lacrimatus fueris ita non ut resurrectioni decredens, hoc facis sed ut non ferens separationem.

62.5.1 Quia et absentant et recedunt lacrimantur. Sed non facimus hoc ut desperantes.

62.5.2 Ita et tu lacrimare ut absentantem premittens. Hec non promulgans, dico, sed condescendens.

62.5.3 Nam siquidem peccator qui mortuus est, et multum Deum offendens, oportet lacrimari, magis autem non lacrimari solum. Hoc enim nulla utilitas illi, sed facere que possunt aliquam mitigationem dare ei elemosinas et oblationes.

62.5.4 Oportet autem in hoc letari quoniam abscisa sunt que malicie ei. Si uero iustus, exultare rursus quoniam ea que illius in cautela posita sunt et erutus est a futura incertitudine.

62.5.5 Etsi fuerit quidem iuuenis quoniam concito erutus est ab hiis que in medio malis. Si uero senex quoniam quod uidetur delectabile esse, hoc cum sacietate accipiens abiit.

62.5.6 Tu autem hoc dimittens excogitare, ancillas incidis ut quasi honorantes eum qui abiit, quod ultime est dehonorationis.

62.5.7 Honor enim mortuo non luctus sunt et ploratus, sed hymni et psalmodie et uita optima.

62.5.8 Nam et ille quidem abiens, cum angelis abiit etsi nullus assit reliquiis cadeueris. Qui uero corruptus erat etsi ciuitatem habeat premittentem, nichil lucrabitur.

62.5.9 Vis honorare eum qui abiit? Aliter honora. Elemosinas faciens, beneficia missas. Que utilitas est a multis luctibus?

62.5.10 Ego uero et aliud audiui difficile quoniam utique multe et cupitores attrahunt per luctus feruore ploratuum, dilectionis uiri opinionem sibiipsis construentes.

62.5.11 O diabolica intentione, o sathanica excogitatione! Vsque quando terra et cinis nos? Vsque quando sanguis et carnes? Respiciamus ad celos et excogitemus quod spirituale.

62.5.12 Qualiter gentiles increpare poterimus? Qualiter consolari hec facientes? Qualiter eis de resurrectione loquemur? Qualiter de alia philosophia? Qualiter ipsi uiuemus cum otio? A tristicia exit mors.

62.5.13 Tenebrat uisibile anime. Nichil dimittit uidere eorum que oportet. Propterea et multa est lesio.

62.5.14 Nam illo quidem modo et Deum offendimus et neque nobisipsis neque defuncto posuimus. Isto uero et Deo placemus et ab hominibus approbamur.

62.5.15 Nisi enim succubuerimus, ipsi uelociter aufert nobis tristicie reliquias. Si uero angustiamur, dimittit nos traditos tristicie fieri. Si gracias egerimus, non in tristicias incidemus.

62.5.16 Qualiter potest non tristari, ait, qui filium uel filiam uel uxorem amisit? Non dico non tristari, sed non immoderate hoc facere.

62.5.17 Si enim excogitauerimus quoniam Deus abstulit quem mortalem habuimus uirum et filium, cito suscipiemus consolationem. Angustiari enim maius quid natura inquirentium est.

62.5.18 Homo natus est et mortalis. Quid igitur doles quoniam quod est secundum naturam factum est? Non doles quoniam comedens nutriris? Nunc queris sine cibo uiuere?

62.5.19 Ita igitur et in morte? Ne queras interim immortalitatem mortalis natus. Semel hoc determinatum est. Ne igitur doleas, neque incidaris, sed dilige ea que communiter omnibus in legis lationem deducta sunt. Dole autem propter peccata.

62.5.20 Hoc enim est luctus bonus, hoc philosophie maxime. In hoc igitur lugeamus continue ut eo quod illic gaudio pociamur, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY