PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

62.4.19 In hoc igitur non iussi sumus lugere et lugemus. Quid igitur ait? Hominem existentem est non lacrimari? Non enim hoc ego prohibeo. Non prohibeo dolere, sed prohibeo deformare. Non sum feralis neque immittis.
CLOSE
Griffolini

62.4.19 Quod lugere non iubemur, id lugemus. Quid inquit:1470/1486/1530: inquit? Cum homines simus, de morte hominis non est dolendum?1470/1486: dolendum. Nunquid ego hoc prohibeoB: probo? Minime lugere, sed impudenter lugere ueto. Non sum immanis atque crudelis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

62.4.19 Quod lugere non iubemur, id lugemus. Quid inquit? cum homines simus, de morte hominis non est dolendum?1603: dolendum: Nunquid ego hoc prohibeo? Minime lugere, sed impudenter lugere veto. Non sum immanis, atque crudelis.
CLOSE
Montfaucon

62.4.19 Hoc non jussi sumus facere, et facimus. Quid ergo, inquies, hominem deflere non licebit? Hoc non veto; sed tunsiones, sed immoderatos fletus: non sum ferinus, non inhumanus.