Commentarius
[Homilia LXII]
62.1.1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, ex castello Mariae et Marthae sororis ejus. Maria autem erat ea quae unxit Dominum unguento.
62.1.2 Multi cum aliquos vident homines Deo acceptos, in aerumnam quampiam, ut morbum, paupertatem, aut quid simile incidisse, perturbantur, nescii Deo amicis id maxime competere.
62.1.3 Nam Lazarus ex Christi amicis erat, et infirmabatur: id quod dicebant ii qui miserunt: Ecce quem amas infirmatur. Sed locum altius repetamus.
62.1.4 Erat, inquit, quidam languens Lazarus a Bethania. Non abs re dixit unde esset Lazarus; sed ea de causa, quam postea dicturus est.
62.1.5 Interim vero praesentia tractemus. Sorores utiliter indicat, et Mariam quae in aliquo praestabat, hoc adjiciens, Erat autem Maria quae Dominum unxerat unguento.
62.1.6 Hic quidam quaestionem movent: Cur Dominus hoc mulierem facere permiserit? Primo itaque discas oportet, non hanc esse meretricem de qua Matthaeus et Lucas; sed aliam honestam mulierem.
62.1.7 Illae namque mulieres erant peccatis onustae: haec vero et honesta et studiosa. Nam Christum excipere curavit. Narrat autem Evangelista sorores quoque ipsum amavisse: et tamen Lazarum mori permisit.
62.1.8 Quare non, ut Centurio et Regulus, relicto fratre aegrotante, Christum adeunt; sed mittunt? Admodum Christo fidebant, ipsique familiares erant.
62.1.9 Alioquin mulieres erant infirmae, et luctu detinebantur. Quod enim non ex contemtu sic fecerint, postea demonstrarunt. Quod igitur haec illa non esset palam est.
62.1.10 Sed illam, inquies, cur admisit Christus? Ut solveret nequitiam, ut humanitatem exhiberet, ut discas nullum esse morbum, qui ejus bonitatem superet.
62.1.11 Ne itaque hoc tantum respicias quod illam admiserit, sed et illud considera, quomodo mutaverit?1862: mutaverit.
62.1.12 Et cur hanc memorat historiam Evangelista;1862: evangelista? imo vero quid nos vult docere cum ait: Amabat autem Jesus Martham et sororem ejus, et Lazarum? Ne unquam indignemur vel aegre feramus, si viri virtute praediti et Dei amici, in morbum incidant.
62.1.13 Ecce quem amas infirmatur. In commiserationem Christum pertrahere volebant.
62.1.14 Adhuc enim hominem esse putabant, quod ex dictis eorum arguitur, Si fuisses hic, non fuisset mortuus; neque dixerunt, Ecce Lazarus infirmatur; sed, Ecce quem amas, infirmatur.
62.1.15 Quid ergo Christus? Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
62.1.16 Vide quomodo rursum eamdem dicat gloriam suam et Patris; cum enim dixisset Dei, subdidit, Ut glorificetur Filius Dei. Haec infirmitas non est ad mortem.
62.1.17 Cum enim illic biduo mansurus esset, remittit illos ut haec nuncient. Qua in re mirandum est, quod sorores cum audissent non esse ad mortem, et postea mori vidissent, offensae non fuerint, rem contra cessisse cernentes.
62.1.18 Verum accesserunt, nec putarunt mentitum illum esse. Illa autem particula, ut, non causalis est, sed eventum significat; alia namque fuit morbi causa: illo autem ad Dei gloriam usus est.
62.1.19 Et cum haec dixisset, mansit in eo loco duos dies. Cur mansit? Ut exspiraret ille et sepeliretur: ne quis diceret, nondum defunctum suscitavit, sopitus tantum erat, vel, solutus, defecerat: non mors erat.
62.1.20 Ideo tanto tempore manet, ut illo jam corrupto dicere possent, jam foetet. Deinde dicit discipulis: Eamus in Judaeam. Cur cum nusquam ita praedixerit, hic praedicit?
62.1.21 Valde timebant: et quia sic affecti erant, praedicit, ne statim turbentur. Quid vero discipuli? Nunc quaerebant te Judaei lapidare, et rursus eo vadis?
62.1.22 Timebant enim etiam ei, sed sibi magis; nondum enim perfecti erant. Quapropter timore exagitatus Thomas dicit ei: Eamus, ut et nos moriamur.
62.1.23 Infirmior namque et magis incredulus quam caeteri erat. Sed vide quomodo Christus dictis suis illos confirmet. Nonne duodecim horae sunt diei?
62.1.24 Vel hoc dixit, ut declararet nihil timendum esse nullius sibi mali conscio; sed eum qui male fecerit puniendum.
62.1.25 Quare nobis nihil timendum, cum nihil morte dignum fecerimus; vel sic intelligas, qui lucem hujus mundi videt, in tuto est; si autem ille in tuto est, multo magis is qui mecum est, nisi a me discesserit.
62.1.26 His verbis illos confirmavit, et necessariam causam subdidit, cur illo migrandum esset, et postquam declarasset, non ituros Jerosolymam, sed Bethaniam, dixit: Lazarus amicus dormit, et vado ut illum excitem.
62.1.27 Hoc est, non iterum vado cum Judaeis disputaturus et congressurus, sed amicum nostrum excitaturus. Dicunt discipuli: Domine, si dormit, salvus erit.
62.1.28 Id vero non sine causa dixerunt, sed ut impedirent quominus iret. Dicis, inquiunt, illum dormire? ergo nihil cogit illo abire. Atqui ille ideo dixerat, amicus noster, ut ostenderet necessariam esse profectionem.
62.2.1 Quia vero illi segniores erant, dixit tandem, mortuus est. Primo itaque ut fastum tolleret, sic loquutus fuerat; cum autem id illi non intelligerent, adjecit, Mortuus est, et gaudeo propter vos.
62.2.2 Cur propter vos? Quod absens praedixerim; itaque cum resuscitavero, nulla remanebit suspicio.
62.2.3 Viden’ quomodo adhuc imperfectiores essent discipuli, nec ejus virtutem ut par erat cognoscerent? quod ex metu illorum animos turbante proveniebat.
62.2.4 Et cum dixit, dormit, addidit, Vado ut excitem eum; cum autem dixit, mortuus est, non jam addidit, Vado ut suscitem eum.
62.2.5 Non enim volebat ex verbis praedicere quae opere confirmaturus erat, nos semper docens vanam gloriam esse fugiendam, neque temere esse promittendum.
62.2.6 Quod si rogatus hoc centurioni fecit; dixit enim, Ego veniam, et curabo eum; id dixit, ut ejus fidem ostenderet.
62.2.7 Si quis vero dixerit, Cur somnum suspicabantur esse discipuli, neque noverunt mortuum esse, cum diceret, Vadam et curabo eum?
62.2.8 Stultum enim erat si putarent Jesum quindecim stadia confecturum esse, ut illum expergefaceret. Respondebo, putasse illos hoc aenigma esse, ut alia multa quae dicebat.
62.2.9 Omnes itaque Judaeorum impetum formidabant; omnium maxime Thomas, ideo dixit, Eamus ut et nos moriamur cum eo.
62.2.10 Quidam vero dicunt, ipsum mori optasse. Sed non ita res est: nam potius ex timore loquebatur. Sed non increpatus fuit. Ejus enim infirmitatem adhuc tolerabat; demum certe is1862: his omnium fortissimus effectus est et insuperabilis.
62.2.11 Nam quod admiratione dignum est, is quem ita infirmum ante crucem vidimus, post crucem et post resurrectionis fidem ferventissimum omnium conspicimus. Tanta est Christi virtus.
62.2.12 Nam qui cum Christo Bethaniam ire non audebat, hic Christo non praesente orbem fere percurrit, in mediis populis versabatur sanguinariis, qui illum interficere quaerebant.
62.2.13 Si autem stadiis quindecim distabat Bethania, quae sunt milliaria duo, quomodo quatriduanus erat Lazarus? Mansit duobus diebus, et pridie venerat nuncius, eo ipso mortis die.
62.2.14 Deinde quarta die advenit. Ideo donec vocaretur exspectavit; neque non accersitus venit, ne qua oriretur suspicio.
62.2.15 Neque ipsae, quae amabantur venerunt; sed alii mittuntur. Erat autem Bethania quasi stadiis quindecim.
62.2.16 Hinc significatur multos ex Jerosolymis adfuisse; nam statim adjicit: Multos ex Judaeis adfuisse qui consolarentur eas.
62.2.17 Quomodo a Christo dilectas Judaei consolabantur? Atqui convenerant ut si quis Christum confiteretur, extra synagogam fieret?
62.2.18 Vel ob calamitatis magnitudinem, vel quia ut nobiliores venerabantur; vel forte qui non improbi erant, venerunt: multi enim ex ipsis crediderunt.
62.2.19 Haec porro dicit Evangelista, Lazari mortem confirmans. Cur porro Christo obviam venit sine sorore comite?
62.2.20 Vult seorsim illum adire et rem nunciare. Postquam autem Christus spem bonam indiderat, tunc abit, et Mariam vocat, et occurrit illi, luctu adhuc vigente.
62.2.21 Viden’ amoris magnitudinem? Haec est de qua dicebat: Maria vero optimam partem elegit. Quomodo ergo, inquies, Martha nunc ferventior videtur?
62.2.22 Non erat haec ferventior: sed illa nihil didicerat. Nam Martha imbecillior erat. Cum enim tot tantaque audisset, adhuc tamen dicit, Jam foetet, quatriduanus est enim.
62.2.23 Illa vero, etsi nihildum audisset, nihil hujusmodi loquuta est; sed statim credens dixit: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
62.3.1 Videte quanta sit mulierum philosophia, etiamsi imbecilla mente essent?
62.3.2 Viso namque Christo non statim in luctum, in planctum, in gemitum erumpunt, ut nos solemus, quando notos quospiam ad luctum venientes conspicimus.
62.3.3 Sed statim illae magistrum mirantur. Credebant utique ambae in Christum; sed non ut par erat.
62.3.4 Nondum enim perfecte sciebant, nec Deum esse, neque sua potestate et auctoritate haec facere: quod utrumque ipsas edocuit.
62.3.5 Quod autem ignorarent patet ex eo quod his verbis, Si fuisses hic, frater noster non esset mortuus; addiderint, quaecumque petieris a Deo, dabit tibi; quasi de virtute praedito et conspicuo viro loquentes.
62.3.6 Vide autem quid Christus respondeat: Resurget frater tuus; illud confutans, quaecumque petieris. Neque enim dixit, Petam; sed quid? Resurget frater tuus.
62.3.7 Si dixisset enim: O mulier! adhuc terram respicis? alieno non egeo auxilio, a meipso omnia facio; haec molesta fuissent, et mulierem offendissent.
62.3.8 Nunc vero dicens, resurget, medium tenuit modum, et per sequentia ea quae dixi subindicavit.
62.3.9 Dicente enim illa, Scio quia resurget in novissimo die, clarius suam ostendit auctoritatem, dicens, Ego sum resurrectio et vita; commonstrans se non alterius auxilio egere, siquidem ipse vita est.
62.3.10 Quod si alterius egeret opera, quomodo ipse fuerit resurrectio et vita? Sed non tam clare dixit, subindicavit tamen.
62.3.11 Rursum illa dicente, quaecumque poposceris, ille reponit: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Ostendens se bonorum datorem esse, et a se petendum esse.
62.3.12 Et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum. Vide quomodo mentem ejus erigat. Non enim tantum quaerebatur resurrectio Lazari.
62.3.13 Sed oportebat et hanc et qui praesentes cum illa erant, resurrectionem ediscere. Propterea antequam suscitet eum, verbis philosophatur.
62.3.14 Quod si resurrectio sit et vita, non loco circumscribitur, sed ubique sanare potest. Si vero dixissent ut centurio, Dic verbo, et sanabitur puer meus, id profecto fecisset.
62.3.15 Quia vero illum ad se vocabant, et ut veniret rogabant; ideo obtemperavit, ut illas a tam humili, quam de se habebant opinione retraheret: et ad locum venit, et tamen dum sese attemperat ostendit posse se, etiam dum absens est, sanare, ideo tardat.
62.3.16 Non enim vulgata fuisset gratia repente collata, nisi foetorem emisisset. Et unde sciebat mulier futuram resurrectionem?
62.3.17 Audierat Christum multa de resurrectione loquentem; sed nunc videre cupiebat. Et vide quomodo adhuc humi versetur.
62.3.18 Cum audisset enim, Ego sum resurrectio et vita, non respondit, Resuscita eum. Sed quid? Credo quia tu es Christus Filius Dei.
62.3.19 Quid ergo Christus illi:1862: illi? Omnis qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, si hac nempe morte mortuus fuerit; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur, illa videlicet morte.
62.3.20 Cum igitur ego sim resurrectio; ne turberis si jam mortuus fuerit; sed crede. Haec enim non mors est.
62.3.21 Interim illam de eventu consolatus est: spemque adjecit, tum dicens eum esse resurrecturum, tum haec proferens, Ego sum resurrectio; tum etiam quia si resurgat et iterum moriatur, nihil mali passurus sit.
62.3.22 Itaque non est haec mors formidanda; hoc est, neque ipse mortuus est, neque vos moriemini. Credis hoc? Ait illa: Credo quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti.
62.3.23 Videtur mulier Christi dictum non intellexisse. Novit certe magnum esse quidpiam, sed totum non intellexit. Ideo de alia re interrogata de alia respondet.
62.3.24 Id vero interim lucrata est, quod luctum poneret. Haec quippe virtus est verborum Christi. Ideo illa praevenit, haec sequuta est.
62.3.25 Nam benevolentia erga magistrum, re praesenti non multum affici permittebat. Itaque cum gratia mens quoque mulierum philosophabatur.
62.4.1 Verum nunc, praeter alia mala, hic quoque mulierum morbus obtinet. Nam in luctu et planctu ostentationem affectant, brachia nudant, crines discerpunt, genas laniant;
62.4.2 aliae ob dolorem; aliae ad ostentationem; aliae impudico animo brachia nudant, viris intuentibus.
62.4.3 Quid facis, o mulier? Te in medio foro turpiter nudas, quae Christi membrum es, idque in foro viris praesentibus?
62.4.4 Crines vellicas, vestem discindis, magnos ejulatus emittis, choream circum efficis, et maenadum illarum imaginem servas, nec te putas Deum offendere?
62.4.5 Quae illa insania? Annon Gentiles ridebunt? annon fabulas nostra esse putabunt? Dicent enim, Nulla est resurrectio; sed Christianorum dogmata ridicula sunt, fraudes, fallaciae.
62.4.6 Ac si enim nihil post hanc vitam supersit, ita lugent apud illos mulieres, nihil attendunt scripturis suis. Figmenta sunt illa omnia ut ipsae comprobant.
62.4.7 Si enim crederent eum qui mortuus est, non vere mortuum esse, sed ad meliorem vitam translatum;
62.4.8 non illum quasi jam ultra non esset lugerent, non ita se macerarent, non illas emitterent voces incredulitatis plenas: Non te amplius videbo, non te recuperabo.
62.4.9 Fabulae apud illos omnia sunt. Quod si id quod caput omnium bonorum est non credunt, multo minus credent caetera. Non tam effeminati gentiles sunt. Multi apud illos philosophantur.
62.4.10 Audiens gentilis mulier filium in pugna cecidisse, statim sciscitata est: quomodo se res publica haberet:
62.4.11 aliusque philosophus coronatus, ut audivit filium pro patria cecidisse, sublata corona sciscitatus uter ex duobus, cum quis esset didicisset, coronam statim reposuit.
62.4.12 Multi in deorum suorum honorem filios filiasque mactandos tradidere. Lacaenae autem mulieres filios hortantur, ut scutum ex praelio referant, vel super ipsum mortui referantur.
62.4.13 Pudet me ita gentiles philosophari, dum nos turpiter agimus. Qui nihil de resurrectione norunt, perinde agunt ac si nossent; qui norunt resurrectionem, ita se gerunt ac si illam ignorarent.
62.4.14 Multi quod propter Deum non facerent ex humano pudore faciunt.
62.4.15 Opulentiores enim mulieres capillos non vellunt, brachia non nudant; quod quidem summopere improbandum, non quod non nudent; sed quia non pietatis causa, ac ne turpes videantur, hoc faciunt.
62.4.16 Pudor luctum cohibet, Dei metus non cohibet? et quomodo haec non admodum improbanda? Oporteret ergo quod opulentae faciunt quia opulentae sunt, id pauperes ob Dei timorem facere.
62.4.17 Nunc omnia inverso ordine fiunt: illae ob vanam gloriam philosophantur, hae ob pusillanimitatem turpiter agunt. Quid hac inaequalitate deterius? Omnia hominum gratia facimus.
62.4.18 Verba quoque stultitiae plena et ridicula proferunt. Dominus quidem dicit: Beati qui lugent, de iis loquens, qui peccata lugent: nemoque illo luget luctu, nec curat si pereat anima.
62.4.19 Hoc non jussi sumus facere, et facimus. Quid ergo, inquies, hominem deflere non licebit? Hoc non veto; sed tunsiones, sed immoderatos fletus: non sum ferinus, non inhumanus.
62.4.20 Scio naturam flecti, et quotidianam requirere consuetudinem. Non possumus non lugere, quod et Christus ostendit. Lacrymatus enim est de Lazaro. Hoc et tu facito.
62.4.21 Lacrymare, sed leniter, sed pudenter, sed cum timore Dei. Si sic lacrymeris, non lacrymaris quasi resurrectionem non credens, sed quasi separationem non ferens.
62.5.1 Nam illos etiam qui peregre proficiscuntur lacrymis prosequimur; sed non quasi desperantes.
62.5.2 Sic et tu lacrymas emitte, ac si proficiscentem praemitteres. Haec non jubens, sed humanae me infirmitati attemperans dico.
62.5.3 Nam si peccator erat is qui defunctus est, qui saepe Deum offenderit, deflendus utique est; imo non deflendus tantum, cum id nihil ipsi afferat utilitatis; sed ea facienda sunt, quae possint illum juvare, ut eleemosynae, oblationes.
62.5.4 Hinc etiam laetandum est, quod omnis malitiae occasio ipsi ablata sit. Si vero justus sit, exsultandum, quod in tuto sit collocatus, et liber ab incerto futuro statu.
62.5.5 Si juvenis sit, gaudendum quod cito ereptus sit hujus vitae malis; si senex, quod eo diutius sit usus, quod maxime desiderabile videbatur.
62.5.6 Tu vero his praetermissis omnibus, ancillas ad luctum incitas, quasi in defuncti honorem, quod extremum dedecus est.
62.5.7 Honor enim defuncto sunt, non fletus, non ejulatus, sed hymnorum psalmorumque cantus, optimaque vita.
62.5.8 Ille namque digressus cum Angelis versabitur, etiamsi funeri nemo adsit; qui porro improbus moritur, etsi totam civitatem exsequiis praesentem habeat, nihil inde lucrabitur.
62.5.9 Vis defunctum cohonestare,1862: cohonestare? alia adhibe, eleemosynas, beneficia, ministeria. Quid ex tot fletibus lucri?
62.5.10 Ego aliud gravius audivi: multas nempe esse quae per fletus amatores alliciunt, dum vehementia luctus maritalis amoris famam sibi comparant.
62.5.11 O diabolicum inventum! o satanicum artificium! Usquequo terra et cinis; usquequo sanguis et caro erimus? Respiciamus in caelos: spiritualia cogitemus.
62.5.12 Quomodo Gentiles arguemus? quomodo de resurrectione cum illis agemus, quomodo de virtutibus? Qua securitate vivemus? An ignoras ex moerore provenire mortem?
62.5.13 Dolor enim mentem obtenebrans, non modo nihil ut par esset videre sinit, sed multum infert damni.
62.5.14 Illo itaque modo Deum offendimus, ac neque nobis, neque defuncto prosumus; hac autem ratione Deo placemus, et ab hominibus celebramur.
62.5.15 Nam si nos non concidamus, cito moeroris reliquias aufert; sin indignemur, nos dolori quasi dedititios reddit. Si gratias agamus, non dolebimus.
62.5.16 Et quomodo potest, inquies, non lugere, qui filium, aut filiam, aut uxorem amisit? Non dico non lugendum, sed non sine modo lugendum esse.
62.5.17 Si enim cogitemus Deum abstulisse, nosque seu virum seu filium mortalem habere, cito consolationem admittemus. Indignari namque est eorum qui majus quidpiam requirunt, quam natura ferat.
62.5.18 Homo et mortalis natus es, cur doles quod secundum naturam contigerit? An doles quod comedas ad vitam servandam? Num quaeris sine cibo vivere?
62.5.19 Sic circa mortem facito, nec quaeras immortalitatem, mortalis cum sis. Hoc semel definitum est. Ne doleas, ne te maceres, sed fer ea quae omnibus statuta sunt. Dole de peccatis.
62.5.20 Hic optimus luctus est, haec maxima philosophia. Haec ergo perpetuo defleamus, ut illic gaudium consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.