PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

62.2.10 Igitur quidam quidem aiunt quoniam cupiebat ipse mori. Non est autem. Formidinis enim erat hoc uerbum, sed non increpatus est. Supportabat enim eius infirmitatem adhuc. Postea nimirum omnibus fortior factus est et irreprehensibilis.
CLOSE
Griffolini

62.2.10 Quidam autemB: om. dicunt, et eum mori optasse. Sed profecto timorem id uerbum arguit, et inbecillitatem, inde fortior factus estF/1470: om. et insuperabilis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

62.2.10 Quidam autem dicunt, et eum mori optasse. Sed profecto timorem id verbum arguit, et imbecillitatem, inde fortior factus est, et insuperabilis:
CLOSE
Montfaucon

62.2.10 Quidam vero dicunt, ipsum mori optasse. Sed non ita res est: nam potius ex timore loquebatur. Sed non increpatus fuit. Ejus enim infirmitatem adhuc tolerabat; demum certe is1862: his omnium fortissimus effectus est et insuperabilis.