62.5.20 Hoc enim est luctus bonus, hoc philosophie maxime. In hoc igitur lugeamus continue ut eo quod illic gaudio pociamur, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.
62.5.20 hic optimus fletus, haec maxima sapientia. Haec ergo perpetuo defleamus, vt coelestem assequamur laeticiam, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui honor et gloria, in secula seculorum, Amen.
62.5.20 Hic optimus luctus est, haec maxima philosophia. Haec ergo perpetuo defleamus, ut illic gaudium consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.