PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

62.1.6 Hic autem quidam dubitant qualiter sustinuit Christus mulierem talia facientem. Igitur primum quidem illud necessarium discere quoniam non hec fuit meretrix que in Matheo uel in Luca. Alia enim hec.
CLOSE
Griffolini

62.1.6 Hoc in loco nonnulli dubitant1530: dubitarant, cur Christus id tollerasset. Ad quod illud primum intelligendum, non fuisse hanc meretricem illam, de qua apud Mattheum et Lucam scribitur, sed aliamF: alia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

62.1.6 Hoc in loco nonnulli dubitarunt, cur Christus id tolerasset. Ad quod illud primum intelligendum, non fuisse hanc meretricem illam, de qua apud Matthaeum et Lucam scribitur, sed aliam:
CLOSE
Montfaucon

62.1.6 Hic quidam quaestionem movent: Cur Dominus hoc mulierem facere permiserit? Primo itaque discas oportet, non hanc esse meretricem de qua Matthaeus et Lucas; sed aliam honestam mulierem.