62.1.7 Nam ille quidem meretrices mulieres fuerunt et multis plene malis, hec autem honesta et studiosa. Etenim et circa susceptionem studuit Christi. Ostendit autem euangelista quoniam et sorores diligebant eum, et tum concessit Lazarum mori.
62.1.7 Illae meretrices et infames erant, haec honesta et studiosa. Quippe quae Christum accipere curabat. Eumque cum sorore diligebat, et tamen permisit Christus Lazarum mori.
62.1.7 illae meretrices et infames erant, haec honesta et studiosa: quippe quae Christum accipere curabat, eumque cum sorore diligebat, et tamen permisit Christus Lazarum mori.
62.1.7 Illae namque mulieres erant peccatis onustae: haec vero et honesta et studiosa. Nam Christum excipere curavit. Narrat autem Evangelista sorores quoque ipsum amavisse: et tamen Lazarum mori permisit.