PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

62.3.15 Quia uero uocauerunt eum ad seipsas et accedere rogauerunt, huius gracia condescendit ut eas resuscitet ab humilitate illa. Accedens uero ad locum et condescendens, ostendit et ita quoniam et absens potest curare. Propterea et tardat.
CLOSE
Griffolini

62.3.15 Cum autem ad se ut ueniret, rogarent, ideo assensus est, ut eas a tanta humilitate erigeret. Suam tamen absentis ostendit potestatem, ideo tardat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

62.3.15 Cum autem ad se vt veniret, rogarent, ideo assensus est, vt eas a tanta humilitate erigeret, suam tamen etiam cum praesens est ostendit potestatem quod etiam absens sanare posset, ideo tardat.
CLOSE
Montfaucon

62.3.15 Quia vero illum ad se vocabant, et ut veniret rogabant; ideo obtemperavit, ut illas a tam humili, quam de se habebant opinione retraheret: et ad locum venit, et tamen dum sese attemperat ostendit posse se, etiam dum absens est, sanare, ideo tardat.