62.3.9 Dicente enim ea noui quoniam suscitabitur in ultima die, manifestiorem eius ostendens auctoritatem, dicit: Ego sum resurrectio et uita, ostendens quoniam non indiget alio adiutorio si demum ipse est uita.
62.3.9 Dicente enim: Scio quia resurget in resurrectione in noussimo die, apertius suam ostendit auctoritatem. Ego sum, inquit, resurrectio et uita, quod alterius non egere auxilio indicat, quippe qui uita est.
62.3.9 Dicente enim, Scio quia resurget in resurrectione in nouissimo die: apertius suam ostendens authoritatem. Ego sum, inquit, resurrectio et vita. quod alterius non egere auxilio indicat, quippe qui vita est.
62.3.9 Dicente enim illa, Scio quia resurget in novissimo die, clarius suam ostendit auctoritatem, dicens, Ego sum resurrectio et vita; commonstrans se non alterius auxilio egere, siquidem ipse vita est.