62.3.21 Interim enim in eo quod contingit consolatus est et spem subostendit, et in dicendo quoniam resurget, et in dicendo quoniam ego sum resurrectio, et quoniam resurget, etsi rursus moriatur, nichil pacietur.
62.3.21 Primum eam ab euentu consolatur, et bene sperare iubet, dicendo et: Resurget frater, et: Ego sum resurrectio, et quod resurgens etiam si moriatur, nihil patietur incommodi.
62.3.21 Primum eam ab euentu consolatur, et bene sperare iubet, dicendo: et, resurget frater: et, Ego sum resurrectio. Et quod resurgens etiam si rursum moriatur, nihil patietur incommodi.
62.3.21 Interim illam de eventu consolatus est: spemque adjecit, tum dicens eum esse resurrecturum, tum haec proferens, Ego sum resurrectio; tum etiam quia si resurgat et iterum moriatur, nihil mali passurus sit.