PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.1.10 Talis enim est dyaboli methodia. Educit quidem ab hiis qui a deo dati sunt nobis terminis eos qui suasi sunt ab eo ut in multo maiores. Quando uero spe hac ut muscipula decipiens abiecerit a dei gratia, non solum de reliquo non solum nichil plus dat. Qualiter enim dyabolus existens, sed neque ad priora ubi caute et firmissime conuersabantur dimittit redire, sed ubique circumducit errantes et nusquam habentes stare.
CLOSE
Griffolini

7.1.10 Tale enim diaboli ingenium est, tales insidiae, ut eos, qui nobis constituti sunt, fines, transire persuadeat1470: persuadeas, ac si ad longe meliores simus peruenturi. Cum uero hacB: om. nos spe allexerit, et1470/1486/1530: om. diuina gratia priuauerit, tunc non solum nobis nihil amplius praestantius ue elargitur. (Quo nam enim pacto diabolus?1470/1486/1530: diabolus.) sed ne in pristinam quidem conditionem, ubi tute et secure commorabamur1486/1530: commemorabimur, reditum permittit. Sed passim trahit errantes, cum non habeant ubi possint consistere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.1.10 Tale enim diaboli ingenium est, tales insidiae, vt eos qui nobis constituti sunt fines, transire persuadeat, ac si ad longe meliores simus peruenturi: cum vero hac nos spe allexerit, et diuina gratia priuauerit, tunc non solum nobis nihil amplius praestantiusve elargitur (quo nam enim pacto diabolus1603: diabolus?) sed ne in pristinam quidem conditionem, vbi tute et secure commorabamur, reditum permittit, sed passim trahit errantes, cum non habeant vbi possint consistere.
CLOSE
Montfaucon

7.1.10 Hujusmodi namque est diaboli calliditas: eos qui illi obsequuntur, extra terminos a Deo nobis positos transfert, quasi longe ulteriora attingere possimus: postquam autem hac spe inescatos a divina gratia extrusit; tunc demum non modo nihil ultra addit; quomodo enim id faceret diabolus cum sit? sed nec sinit ut ad priora, in queis tuto versabamur, redeamus; verum circumquaque agit errantes, qui nusquam consistere possimus.