Commentarius
[Homilia VII]
7.1.1 . Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ideo, dilictissimi filii, vos minutatim et per partes Scripturarum doctrina pascimus, neque simul omnia effundimus, ut facilior vobis sit emissi verbi custodia.
7.1.2 Nam in aedificiis, qui antequam priores lapides conjuncti sint, alios superimponit, non firmum, sed facile ruiturum struit parietem; qui autem exspectat donec calce firmentur, et sic paulatim caetera adjicit, tutam, firmam diuque duraturam domum excitat.
7.1.3 Hos aedium structores et nos imitemur, eodemque modo vestras aedificemus animas. Timemus enim, ne recens cum sit prior structura, secundae additae speculationes, priores pessumdent, cum mens nequeat omnia simul continere. Quid igitur hodie lectum est?1862: est? Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
7.1.4 Qui enim supra de Joanne disserens, dicebat eum venisse, ut testimonium perhiberet de lumine, et nunc missum esse; ne quis haec audiens, ob nuperum testificantis adventum, de eo cui testimonium ferebatur aliquam suspicionem admitteret, mentes erexit, et ad omni principio superiorem exsistentiam transmisit, quae nullum habitura finem est.
7.1.5 Et quomodo possunt haec esse, inquies, cum sit filius? De Deo loquimur, et tu interrogas quomodo? neque times vel horrescis?
7.1.6 Ad haec, si quis quaerat a te: Quomodo animae et corpora immortali vita fruitura sint; interrogationem illam ridebis, quasi non sit humanae mentis quaerere, sed credere tantum oporteat, neque dictum illud scrutari, cujus sufficiens sit demonstratio dicentis potentia; sin autem illum qui et animas et corpora creavit, et nulla comparatione creaturam universam exsuperat, sine principio esse dicamus, tu interrogabis quomodo id factum sit.1862: sit?
7.1.7 Ecquis sanae mentis haec esse dixerit,1862: dixerit? quis bene valentis animi et ratiocinii? Audistis illud, erat lux vera, quid frustra contendis, ut infinitam illam vitam ratiocinio assequaris, quae non potest attingi? Quid quaeris ea quae exquiri nequeunt? cur incomprehensibilia scrutaris? cur examinas ea quae examini non subjacent?
7.1.8 Solarium radiorum perquire radicem; non poteris assequi, neque tamen indignaris, neque aegre fers imbecillitatem tuam. Cur ergo in majoribus audax es et temerarius?
7.1.9 Joannes filius tonitrui, qui spirituali tuba canit, ubi illud, erat, a Spiritu audivit, nihil ultra quaesivit: et tu non pari gratia donatus, qui ex infirmis ratiociniis tuis loqueris, cognitionis illius terminum transcendere conaris? ideoque non parem ei, quam ille habuit, notitiam unquam assequeris.
7.1.10 Hujusmodi namque est diaboli calliditas: eos qui illi obsequuntur, extra terminos a Deo nobis positos transfert, quasi longe ulteriora attingere possimus: postquam autem hac spe inescatos a divina gratia extrusit; tunc demum non modo nihil ultra addit; quomodo enim id faceret diabolus cum sit? sed nec sinit ut ad priora, in queis tuto versabamur, redeamus; verum circumquaque agit errantes, qui nusquam consistere possimus.
7.1.11 Sic primum parentem ex paradiso excidere curavit. Cum enim illum spe majoris scientiae et honoris inflasset, etiam illum ab iis quibus tranquille fruebatur ejecit.
7.1.12 Non modo enim non factus est aequalis Deo, ut ipsi pollicebatur, sed sub mortis tyrannidem detrusit; nec solum a ligni esu nihil accepit; sed etiam ex illa quam habebat scientia non parum amisit; idque spe majoris adipiscendae.
7.1.13 Nam tunc primum de nuditate erubescere coepit, cum antea omni pudore et rubore superior fuisset. Illud etiam quod se nudum esse adverteret, quod vestibus exinde egeret, illud, inquam, et alia plurima tristia acciderunt.
7.1.14 Quod ne nobis quoque contingat, Deo obtemperemus, ejus praecepta observemus, et nihil ulterius curiose perquiramus; ut ne ex nobis concessis excidamus donis1862: bonis, quod et illis accidit.
7.1.15 Dum enim vitae principio carentis principium perquirunt, etiam illa quae habere poterant amiserunt. Neque enim id quod quaerebant invenerunt; non enim poterant; atque a sana circa unigenitum fide exciderunt.
7.1.16 At nos ne transferamus terminos antiquos, quos posuerunt patres nostri, et ubique Spiritus sancti legibus cedamus: et cum audimus, erat lux vera, nihil ulterius inquiramus: neque enim ultra possumus pertingere.
7.1.17 Nam si Deus ut homo genuisset, necessario interstitii quidpiam fuisset genitorem inter et genitum; sed quia ineffabili modo et ut Deum decet genuit, abstine ab his vocibus, ante, et post: haec quippe temporum nomina sunt: Filius vero etiam saeculorum omnium conditor est.
7.2.1 Ergo non pater, aies, sed frater est. Quae necessitas, quaeso?
7.2.2 Nam si Patrem et Filium ex alia et diversa radice ortos diceremus, haec jure dicere posses: sin hanc vitamus impietatem, dicimusque Patrem sine principio esse, nec genitum fuisse; Filium vero sine principio quidem esse, sed genitum a Patre, quae necessitas ex hac cogitatione, impium illum inferre sermonem?
7.2.3 Nulla sane. Etenim splendor est; splendor autem simul intelligitur cum natura illa, cujus est splendor. Ideo enim Paulus illum sic vocavit, ut nihil medium suspicareris inter Patrem et Filium: id enim hoc nomine significatur.
7.2.4 Post hoc exemplum, eam quae hinc apud insanos suboriri poterat absurditatem corrigit. Ne, inquit, quoniam splendorem audisti, ipsum propria hypostasi privari putes. Nam impium hoc esset, et Sabellianorum Marcellianorumque insania.
7.2.5 Nos autem non ita sentimus, sed ipsum in propria sibi hypostasi esse dicimus: ideo postquam illum splendorem appellaverat, intulit, et character substantiae illius, ut propriam hypostasin significaret, ostenderetque ipsum ex eadem esse substantia, cujus character est.
7.2.6 Neque enim satis est verbum unum, ut jam dixi, ad illa de Deo dogmata hominibus significanda: sed optandum ut multis simul allatis, ex singulis quod conveniat seligamus.
7.2.7 Ita enim poterimus digne gloriam Dei celebrare; digne scilicet secundum facultatem nostram. Si quis enim de illa digne se loqui posse putet, atque asseveret se ita Deum nosse, ut ipse se novit, is maxime Deum ignorat.
7.2.8 Haec cum sciamus, diligenter retineamus ea quae tradidere nobis ii qui ab initio ipsis oculis viderunt, et ministri fuere verbi, neque ultra curiose scrutemur.
7.2.9 Duo namque damna hoc morbo laborantes invadent; quod temere laborent illa quaerendo, quae invenire nequeunt; et quod Deum in iram provocent, dum ab ipso positos terminos evertere conantur.
7.2.10 Quod quantopere iram Dei concitet, non opus est vobis dicere, cum id omnes sciatis. Quamobrem missa illorum arrogantia, Dei verba cum tremore audiamus, ut ille perpetuo nos tueatur: nam ait, Ad quem respiciam nisi ad mansuetum et humilem, et quietum, et trementem verba mea?
7.2.11 Hac igitur missa curiositate, conteramus corda, peccata lugeamus, ut Christus jussit, de sceleribus nostris compungamur, ac diligenter animo repetamus ea quae hactenus admisimus delicta; studeamus illa omnino abluere.
7.2.12 Ad hanc quippe rem multas Deus nobis aperuit vias. Dic tu prior, inquit, iniquitates tuas, ut iustificeris; et rursus, Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.
7.2.13 Neque enim parum nobis confert ad minuendam peccatorum molem frequens eorum memoria et accusatio. Est et alia efficacior via, si nemini eorum, qui in nos peccarunt, succenseamus; si omnibus iis, qui in nos deliquerunt, delicta condonemus.
7.2.14 Vis et tertiam ediscere viam? Audi Danielem dicentem: Quamobrem peccata tua eleemosynis redime, et inquitates tuas, misericordia erga pauperes. Est et alia, nempe orationum frequentia, et in precibus ad Deum emissis perseverantia.
7.2.15 Affert etiam nobis consolationem non modicam et remissionem peccatorum jejunium quando cum benignitate erga alios conjunctum est, atque irae Dei vehementiam exstinguit.
7.2.16 Ignem enim flammantem aqua exstinguet, et eleemosynis peccata purgantur. In his ergo viis omnibus gradiamur. Si enim in iis semper versemur, si in iis omne studium insumamus, non modo praeterita peccata abluemus, sed etiam in futuro maxima lucrabimur.
7.2.17 Neque enim diabolo locum offeremus nos invadendi, neque in segnitiem vel in perniciosam curiositatem incidemus. Per haec enim atque alia, insanas illas quaestiones, noxiasque disputationes inducit; quod otiosos desidesque videat, et nullam vitae probae curam gerentes.
7.2.18 At nos hunc illi aditum obstruamus, vigilemus, sobrii simus; ut postquam hoc brevi tempore modicum laboraverimus, immortalibus per infinita saecula fruamur bonis, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi; per quem et cum quo Patri, et una Spiritui sancto gloria, in saecula saeculorum, amen.