7.2.11 Dimittentes igitur pernitiosam hanc scrutationem, conteramus corda nostra, ploremus ob ea que peccauimus nos, sicut precepit Christus: Compungamur in hiis que delinquimus nos. Recogitemus cum diligentia, omnia ea que secundum anterius tempus facere presumpsimus.
Studeamus ea abstergere omnifariam.