Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia VII (fol.15vb-16vb)
7.1.1 Erat lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Propterea o multum diligibiles filii, particulatim uos hiis que a scripturis sunt cibamus intelligentiis, et non simul repente omnia effundimus, ut facilius eorum que semper proponuntur nobis custodiat fiat.
7.1.2 Etenim in fabricatione qui quidem nundum prioribus lapidibus constructis, alios superapponit, fragilem et facile destructibilem contexit murum. Qui uero expectat prius coagulari lapides et ita quod deficit paulatim superapponit, et cautela omnem perficit domum, non longeuam tempore solum, quamdam neque facile dissolubilem, sed et firmam construens eam.
7.1.3 Hos et nos imitemur architectores et secundum eundem modum, nostras fabricemus animas. Etenim timemus nequando priori submissione nouiter conglutinata existente secundarum superappositio contemplationum, et prioribus noceat intellectu non sufficiente omnia simul detinere. Quid igitur quod hodie nobis lectum erat lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
7.1.4 Quia enim superius de Iohanne dicit, quoniam uenit ut testetur de luce, et quoniam missus est, ut non quis hoc audiens propter eam que testantis est recentem presentiam, et de eo cui testimonium perhibetur, talem quamdam suspitionem accipiat, reduxit mentem et ad eamdem que supra omne principium est transmisit existentiam que nusquam desinit neque stat.
7.1.5 Eo quomodo est habere hoc filium existentem? De deo loquitur, et hoc id est quomodo habet hec? Et interrogas non formidas neque horrescis?
7.1.6 Deinde te interrogauerit quis, quomodo autem nostre infinitam anime habebunt uitam? et corpora post hec? Deridebis interrogationem ut querere talia non existens humane mentis sed credere oporteret solum et non inuestigare sufficientem habentia demonstrationem eius quod dictum est, uirtutem eius qui dixit: Si uero enim qui animas et corpora operatus est, et creationi omni incomparabiliter eminet, anarcum id est sine principio esse dixerimus, modum nos expetis.
7.1.7 Et quis utique hec prudentis esse dixerit anime. Quis autem sane mentis audisti quoniam erat lux uera. Quid altercatis uane et maniter impugnare cogitatione infinitam hanc uitam? Non est possibile. Quid queris non quesibilia? Quid scrutaris incomprehensibilia? Quid inuestigas non inuestigabilia?
7.1.8 Intellige solarum radiorum, radicem ipsam. Sed non poteris, et tamen non angustiaris neque tristaris imbecillitate. Qualiter igitur in maioribus audax effectus es ac proteruus?
7.1.9 Tonitrui filius Iohannes, quia buccina sonat spirituali, hoc id est erat discens, a spiritu nichil plus inquisiuit. Tu uero qui gratie illius es expers et quia formidolosis loqueris cogitationibus, excedere mensuram illius littigas cognitionis? Propterea nempe neque ad illius mensuram deuenire poteris.
7.1.10 Talis enim est dyaboli methodia. Educit quidem ab hiis qui a deo dati sunt nobis terminis eos qui suasi sunt ab eo ut in multo maiores. Quando uero spe hac ut muscipula decipiens abiecerit a dei gratia, non solum de reliquo non solum nichil plus dat. Qualiter enim dyabolus existens, sed neque ad priora ubi caute et firmissime conuersabantur dimittit redire, sed ubique circumducit errantes et nusquam habentes stare.
7.1.11 Expectatione enim maioris cognitionis et honoris inflans eum et ab hiis tunc existebant ei cum ocio eiecit.
7.1.12 Non enim solum par deo non factus est sicut promittebat ei, sed et in mortis tyrannidem cecidit. Non solum nichil plus a ligni comestione assumens, sed et cognitionis quam habebat non parum perdens, spe amplioris hoc faciens.
7.1.13 Tunc enim uerecundari et occultari in nuditate ei aduenit ante deceptionem superiori hac existenti uerecundia. Ipsum enim uidere se ipsum nudum esse et indigere de reliquo uestimentorum indumento, et alie ei plures huic tunc innate sunt passiones.
7.1.14 Quod ut non et nos patiamur, suadeamur adeo, et maneamus in hiis in quibus ipse nobis precepit et non ultra perscrutemur ut non et ab aliis que iam data sunt nobis excidamus bonis. sicut et hii passi sunt.
7.1.15 Eius enim qui sine principio est uite principium inquirentes inuenire, et que poterant habere perdiderunt. Neque enim quod querebatur inuenerunt. Non enim est possibile et a sana de unigenito exciderunt fide.
7.1.16 Sed nos non transmittemus terminos eternos quos posuere patres nostri. Sed subiciamur ubique spiritus sancti legibus. et audientes quoniam erat lux uera, nichil plus inquiramus inuenire. Neque enim est hanc superegendi seriem.
7.1.17 Nam siquidem ut homo generaret. Necesse medium esse quid generantis et quid generati. Quia uero ineffabiliter et ut deum decens est ab ante et post secedere. Temporum enim hec sunt nomina, filius autem et seculorum omnium est factor.
7.2.1 Quo circa non pater ait, sed frater. Que necessitas dic michi?
7.2.2 Nam siquidem patrem et filium ex alia diceremus esse radice, bene utique tunc hec diceres. Si uero hanc quidem fugimus impietatem, dicimus patrem quidem et sine principio esse et ingenitum esse, filium uero anarcum id est sine principio quidem esse generatum uero ex patre. Que necessitas ex sententia hac in impium uerbum illud intrare?
7.2.3 Nulla. Splendor enim est. Splendor autem intelligitur, cum natura cuius est splendor. Propterea enim ita et Paulus hunc uocauit ut nichil medium suspisceris patris et filii. Igitur hoc quidem huius est ostensiuum.
7.2.4 Quod deinceps exempli, incidentem insipientibus inconuenientia corrigit. Ne enim quia splendorem ait audisti propria eum priuari putes ypostasi. Impium enim est hoc et Sabellianorum et Marcelli insanie.
7.2.5 Nos autem non ita sed et in propria eum ypostasi esse dicimus. Propterea cum dixisset eum splendorem, induxit quoniam et caracter et ypostaseos eius ut propriam ypostasim ostendat et eiusdem esse substancie cuius est et caracter.
7.2.6 Non enim sufficit una dictione sicut dixi ea que de deo sunt dogmata, representare hominibus. Sed amabile si multa congregantes, ex unoquoque quod decet elegerimus.
7.2.7 Ita enim poterimus ad dignam deuenire glorificationem. Dignam autem dico secundum nostram uirtutem. Si quis enim ad ipsam uenire dignam dicere posse putauerit et altercatus fuerit dicens ita scire deum ut ipse nouit se ipsum, hic maxime est qui deum ignorat.
Morale vii. de hoc quod non debemus scrutari sed credere hiis que a scriptura dicta sunt, et meminisse propriorum peccatorum.
7.2.8 Hec igitur scientes maneamus detinentes cum cautela ea que tradiderunt nobis qui ab initio ministri facti uerbi et non ultra inuestigemus.
7.2.9 Duo enim hiis qui hac egrotant egritudine et circumaderunt mala, et hoc id est inaniter affligi, querentes ea que inuenire non est possibile et hoc id est exacerbare deum eos qui ab ipso positi sunt terminos, euertere conantes.
7.2.10 Quantam uero hoc mouet iram, non oportet a nobis discere. Omnes scientes nos. Ideo amentiam eorum dimittentes, tremamus eius sermones, ut continue nos protegat. Super quem inspiciam ait quam super humilem et quietum et trementem meos sermones.
7.2.11 Dimittentes igitur pernitiosam hanc scrutationem, conteramus corda nostra, ploremus ob ea que peccauimus nos, sicut precepit Christus: Compungamur in hiis que delinquimus nos. Recogitemus cum diligentia, omnia ea que secundum anterius tempus facere presumpsimus. Studeamus ea abstergere omnifariam.
7.2.12 Multas enim ad hoc nobis deus aperuit uias. Dic enim tu ait peccata tua prius ut iustificeris, et rursus: Dixi iniquitatem meam annuntiabo aduersum me, et tu dimisisti impietatem cordis mei.
7.2.13 Nec enim parum nobis prodest ad minuendum peccatorum nostrorum magnitudinem continua eorum accusatio et memoria. Est et alia hac manifestior uia, hoc id est nulli eorum qui in nos peccauerunt memoriam malorum habere, et hoc id est omnibus qui in hoc derelinquerunt concedere delicta.
7.2.14 Vis et terciam discere? Audi Danielem dicentem. Ideo peccata tua in elemosinis redime, et iniquitates tuas in miserationibus pauperum. Est utique et alia cum hac orationum continuitas, sed et insistere cum expectatione hiis qui ad deum sunt intensionibus,
7.2.15 fert quadam consolationem nobis non paruam et solutionem peccaminum, et ieiunium similiter quando cum ea que ad celos est misericordia fiat, extinguit uehementiam ire dei.
7.2.16 Ignem enim inflammatum, extinguit aqua, et elemosinis extinguntur peccata. Has igitur omnes incedamus uias. Si enim in hiis erimus semper, si in hiis uacationem consumpserimus, non solum preterita lauabimus delicta, sed et in futurum maxima lucrabimur.
7.2.17 Non enim tribuemus dyabolo uacationem immittendi se nobis, neque in desidiam uite, neque in pernitiosam scrutationem. Etenim et hoc cum aliis et hinc insipientes questiones et nociuas littigationes inducit, ex eo quod uacantes nos uidet et pigritantes et nullam eius que secundum uitam uirtutis prouidentiam facientes,
7.2.18 sed nos ei hunc introitum obstruamus. Vigilemus, excitemus, ut in breui hoc tempore laborantes, pauca, immortalibus et in infinitis seculis fruamur bonis. Gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria sunt cum sancto spiritu in secula seculorum amen.