PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.1.16 Sed nos non transmittemus terminos eternos quos posuere patres nostri. Sed subiciamur ubique spiritus sancti legibus. et audientes quoniam erat lux uera, nichil plus inquiramus inuenire. Neque enim est hanc superegendi seriem.
CLOSE
Griffolini

7.1.16 Nos uero nullo pacto uelimus perpetuos, quos nobis patres nostri posuerunt terminos preterire, sed omni tempore spiritus sancti legibus pareamus, et cum audierimus: Erat lux uera, non ulterius in1470/1486/1530: om. inquirendo, quod inuenire1470: om. non est1530: potest, persistamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.1.16 Nos vero nullo pacto velimus perpetuos, quos nobis patres nostri posuerunt terminos praeterire, sed omni tempore spiritus sancti legibus pareamus: et cum audierimus. Erat lux vera, non vlterius inquirendo, quod inueniri non potest, persistamus.
CLOSE
Montfaucon

7.1.16 At nos ne transferamus terminos antiquos, quos posuerunt patres nostri, et ubique Spiritus sancti legibus cedamus: et cum audimus, erat lux vera, nihil ulterius inquiramus: neque enim ultra possumus pertingere.