Homilia VII (vi)

7.1.1 Erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Propterea mihi iam diu, dilectissimi filii, paulatim uos per scripturarum pascua ducimus, nec omnia simul diffundimus, ut facile quae uobis committimus, et custodiatis et seruetis.

7.1.2 Quippe qui in aedificando non dum primis compactis lapidibus, alios superimponunt, iam quassatumB: quassatim et breui ruiturum struunt parietem. Qui autem hisB: iis firmatis et calce compactis opus reliquum prosequuntur, tutam et diu duraturam domum aedificant.

7.1.3 Huiusmodi et nos architectos ad nostras1470: uestras confirmandas animas imitemur. Etenim non nunquam ueriti sumus ne recente1470: recte et adhuc imbecilli priore fundamento, aliarum speculationum accessu, cum mens simul omnia assequi nequeat, priora illa offendantur et pereant. Quid igitur hodie aB/1486/1530: om. nobis propositum est? Erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.

7.1.4 Siquidem cum superius Ioannem uenisse dixisset, ut testimonium perhiberet de lumine, et quod missus fuit, ne cuipiam1470/1486/1530: quispiam ex testimonii nouitate, de eo qui testimonio1486/1530: testimonium perhibitus1470/1486/1530: perhibiturus est, aliquid suspitionis exoriretur, mentes erexit, et supra omne principium aeternam, et nullo fine praescriptam1470/1486: prescripturam; 1530: per scripturam1470/1486: prescripturam; 1530: per scripturam dei prosecutus est essentiam.

7.1.5 Et quo nam pact1470/1486/1530: potest inquis?o filius hoc habere potest? inquis. De deo loquimurB: om., et quo nam pacto interrogas? Nonne times? nonne exhorrescis?

7.1.6 Quod si abs te quispiam quaereret. Quomodo immortalem uitam, et corpora nostrae habiturae sint animaeB: anime sint habiture, nonne ridicula esset quaestio? ac si non humani esset ingenii eiusmodi inquirere, sed credere tantum oporteret, neque esset curiosius inuestigandum, quod sufficientem habeat sui demonstrationem, et immensam promittentis potestatem. Nam cum animarum et corporum nostrorum conditorem, qui omnem incomparabiliterB: incorporabiliter; 1470/1486/1530: incorporalemB: incorporabiliter; 1470/1486/1530: incorporalem excedit creaturam, sine principio esse asseramus, qua nam ratione id factum sit efflagitabis?

7.1.7 Quis nam hoc inconstantissimi esse animi, et insanae mentis inditium1470/1530: iudicium negauerit? Audisti: Erat lux uera?1470/1486/1530: uera. Quid stulte et temere aeternam hancB: om. uitam humana ratione coniectari, atque inuenire contendis? Haud fieri potest. Quid scrutaris imperscrutabilia?1470/1486: inperscrutabilia. Quid circa incompraehensibilia inanem subis laborem? Quid inuestigas, quae nulla possunt ratione1470/1486/1530: ratione possunt depraehendi?

7.1.8 Inquiras quanta potes diligentia solarium radiorum originem. Non sane poteris, neque indignaris, neque tuam iniquo fers animo imbecillitatem. Quid igitur in maioribus tam audax es et temerarius?

7.1.9 Tonitrui filius Ioannes tuba personans spiritali, nihil aliud quam quod audierat a spiritu inuestigauit. Tu autem illius gratiae expers et penitus uacuus manifestis humanae naturae rationibus illius cognitionis terminos superare contendis?1470/1486/1530: contendis. Propterea eo peruenire nunquam poteris.

7.1.10 Tale enim diaboli ingenium est, tales insidiae, ut eos, qui nobis constituti sunt, fines, transire persuadeat1470: persuadeas, ac si ad longe meliores simus peruenturi. Cum uero hacB: om. nos spe allexerit, et1470/1486/1530: om. diuina gratia priuauerit, tunc non solum nobis nihil amplius praestantius ue elargitur. (Quo nam enim pacto diabolus?1470/1486/1530: diabolus.) sed ne in pristinam quidem conditionem, ubi tute et secure commorabamur1486/1530: commemorabimur, reditum permittit. Sed passim trahit errantes, cum non habeant ubi possint consistere.

7.1.11 His fraudibus primum e paradiso hominem expulit. Maioris nanque cognitionis et gloriae spe allectum ab iis1530: his, quibus tranquille fruebatur bonis, deiecit.

7.1.12 Et non modo eum deo similem, ut pollicitus erat, non reddidit, sed sub mortis ditionem compulit. Non modo nihil amplius a ligni fructuB: fructum assecutus est, sed ne cognitionem quidem, quam prius habuerat, retinuit, cum multa se cogniturum speraret.

7.1.13 Tum primum erubuit, tum1470/1486/1530: cum se nudum abscondit, cum antea nullo fuisset pudore confusus. Cum enim se nudum et uestibus carentemB: carentibus cognouit, et tristitia et dolore contabuit.

7.1.14 Quod ne nobis accidat, conditori nostro deo pareamus, et eius praecoepta omni diligentia obseruemus. Neque praeterea quicquam inuestigemus curiosius, ne accepta beneficia amittamus,

7.1.15 quemadmodum ii1530: hi, qui cum sempiternae uitae principium inuenire contenderintB: contenderunt, etiam quae assequi licuerat, amiserunt, neque tamen quaesita assecuti sunt, cum minime potuerint, et a uera unigeniti fide deciderunt1530: deciderint.

7.1.16 Nos uero nullo pacto uelimus perpetuos, quos nobis patres nostri posuerunt terminos preterire, sed omni tempore spiritus sancti legibus pareamus, et cum audierimus: Erat lux uera, non ulterius in1470/1486/1530: om. inquirendo, quod inuenire1470: om. non est1530: potest, persistamus.

7.1.17 Nam si genitus esset ut homo, necessario differentiam aliquam esse inter genitorem genitumqueF: genitumque esse oportuisset. Cum uero ineffabili ratione, et ut deum decet genitus sit, merito et ante et post, quae particulae temporis inditia sunt, in eum cadere nequeunt. Nam filius saeculorum omnium est conditor.

7.2.1 Ergo non pater, inquit, est sed frater. Quae nam haec necessitas?

7.2.2 Si patrem filiumque aliunde ortos diceremus, id sane loqueretur1470/1486/1530: sequeretur. Sin hanc negamus impietatem, et patrem quidem sine principio esse, neque ex alio genitum, filium autem sine principio, genitum tamen ex patre et sentiamus et profiteamur, quid nos tam impiam cogit inducere necessitatem?

7.2.3 Nihil profecto. Splendor est. Splendor autem cum natura simul, cuius est splendor, intelligitur. Praeterea Paulus filium splendorem appellauit, ut nullam suspicareris patris et filii differentiam.

7.2.4 Quod autem a superiori exemplo sequitur, absurde a stultis motam obiectionem tollitB: tollat. Non enim ex splendoris, inquit, appellatione propria ipsum priuari1470: priuati persona existimabis. Hoc impium est, et Sabellianorum Marcellianorumque insania.

7.2.5 Qua nos abiecta in propria esse persona filium dicimus. Iccirco cum splendorem ipsum appellasset, addidit figuram esse substantiae eius, quo propriam eius personam ostenderet, et eius esse substantiae, cuius est figura.

7.2.6 Non enim satis est uno, ut iam dixi, uerbo dei doctrinam hominibus ostendere, sed multa ex singulis collecta, quae huic accomodentur, materiae eligamus.

7.2.7 Sic poterimus de diuina gloria digne loqui, digne autem dico quantum in nostris uiribus est. Quod siquis dei respectu digne se uerba facturum arbitraretur, contenderetque ita se deum intelligere, ut ipse se ipsum nouit, is maxime deum ignorat.

7.2.8 Cum igitur haec aperte uideamus, dilectissimi, summo nobis studio insistendum est in iis, quae nobis uerbi ministri, et qui certo id conspicati sunt, tradiderunt, et nihil ulterius contendamus.

7.2.9 Duo nanque mala et quidem grauia, hoc morbo laborantes circumueniunt, primum quod dum1470: deum in iis1530: his frustra inquirendo laborant, miseri fiunt, cum ea inuenire nequeant. Alterum quod deum irritant, cum constitutos ab ipso terminos excedere conentur.

7.2.10 Quod quantopere deum ad iram prouocet, cum plane omnibus constet, in praesentia omittamus, et eorum contempta dementia, quo perpetuo nos corroboret, eius sermones formidemus, qui1470/1486/1530: Quoniam inquit: Ad quem aspiciam, nisi ad humilem et quietum et metuentem sermones meos?B/1470/1486: meos.

7.2.11 Hac igitur perniciosa inquirendi cura abiecta, nostra conteramus corda, peccata deploremus, ut a Christo nobis praecoeptum est, et eorum gratia quae perperam et inique egimus, compungamur, et summa cum diligentia, quicquid superiori tempore ausi sumus, quicquid maligne commisimus, animo repetamus, atque abiiciamus.

7.2.12 Ad quod multas nobis deus uias aperuit. Primum enim errata tua in deum confiteare, ut iustificeris, et iterum: Dixi, pronuntiabo aduersum me iniquitatem meam domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

7.2.13 Neque enim parum nobis confert ad magnitudinem peccatorum imminuendamB: imminuendum frequens eorum memoria et accusatio. Est et alia uia1470/1486/1530: om. operosior1486: operiosior, ut nemini, qui nos offenderit1486/1530: offendit, succenseamus, sed iniurias omnes magno et generoso animo obliuioni mandemus.

7.2.14 Vis et1486: ad tertiam?B/1470/1486: tertiam. Audi Danielem: Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Accedit et alia, iugis scilicet oratio, et in deprecationibus ad deum cum puritate perseuerantia,

7.2.15 quae non paruam nobis affert consolationem, et a peccatis nos abluit. Ieiunium ad haec cum proximi caritate maiorem in modum1470: immodum diuinam in nos iram extinguit.

7.2.16 Ignem nanque ardentem extinguit aqua, et eleemosinis purgantur peccata. Decursis igitur hisB/1470/1486: iis uiis omnibus et repetitis iisdem assidue perseueremus, hoc pacto non modo preterita abluemus peccata, sed in posterum1470/1486: imposterum maximum consequemur emolumentum.

7.2.17 Quippe qui nullam diabolo dabimus1470/1486/1530: dabimus diabolo occasionem, ut nos in uitae desidiam, uel in exicialem aliquem affectum pelliciat1470: pelliceat. Praeterea neque insanas disputationes, neque noxias inducet1486: inducit controuersias, ut ei moris est, cum ociosos nos et oscitantes, nullamque quomodo ad uirtutis uiam dirigamur, solicitudinem habere conspicatur.

7.2.18 Hunc nos eius insidiis aditum obstruamus, uigilemus, sobrii simus, ut in hac breui uita paruo labore perpetua in aeterno1470/1486/1530: externo illo saeculo bona nobis comparemus. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri simul et spiritui sancto gloria in saecula1530: saecula saeculorum. Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY