7.1.15 Eius enim qui sine principio est uite principium inquirentes inuenire, et que poterant habere perdiderunt. Neque enim quod querebatur inuenerunt. Non enim est possibile et a sana de unigenito exciderunt fide.
7.1.15 Quemadmodum hi qui cum sempiternae vitae principium inuenire contenderint, etiam quae assequi licuerat, amiserunt: neque tamen quaesita assecuti sunt, cum minime potuerint, et a vera vnigeniti fide deciderunt.
7.1.15 Dum enim vitae principio carentis principium perquirunt, etiam illa quae habere poterant amiserunt. Neque enim id quod quaerebant invenerunt; non enim poterant; atque a sana circa unigenitum fide exciderunt.