PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.2.5 Nos autem non ita sed et in propria eum ypostasi esse dicimus. Propterea cum dixisset eum splendorem, induxit quoniam et caracter et ypostaseos eius ut propriam ypostasim ostendat et eiusdem esse substancie cuius est et caracter.
CLOSE
Griffolini

7.2.5 Qua nos abiecta in propria esse persona filium dicimus. Iccirco cum splendorem ipsum appellasset, addidit figuram esse substantiae eius, quo propriam eius personam ostenderet, et eius esse substantiae, cuius est figura.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.2.5 qua nos abiecta in propria esse persona filium dicimus. Idcirco cum splendorem ipsum appellasset, addidit figuram esse substantiae eius, quo propriam eius personam ostenderet, et eius esse substantiae cuius est figura.
CLOSE
Montfaucon

7.2.5 Nos autem non ita sentimus, sed ipsum in propria sibi hypostasi esse dicimus: ideo postquam illum splendorem appellaverat, intulit, et character substantiae illius, ut propriam hypostasin significaret, ostenderetque ipsum ex eadem esse substantia, cujus character est.