PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.1.9 Tonitrui filius Iohannes, quia buccina sonat spirituali, hoc id est erat discens, a spiritu nichil plus inquisiuit. Tu uero qui gratie illius es expers et quia formidolosis loqueris cogitationibus, excedere mensuram illius littigas cognitionis? Propterea nempe neque ad illius mensuram deuenire poteris.
CLOSE
Griffolini

7.1.9 Tonitrui filius Ioannes tuba personans spiritali, nihil aliud quam quod audierat a spiritu inuestigauit. Tu autem illius gratiae expers et penitus uacuus manifestis humanae naturae rationibus illius cognitionis terminos superare contendis?1470/1486/1530: contendis. Propterea eo peruenire nunquam poteris.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.1.9 Tonitrui filius Ioannes tuba personans spiritali, nihil aliud quam quod audierat a spiritu, inuestigauit: tu autem illius gratiae expers, et penitus vacuus, manifestis humanae naturae rationibus illius cognitionis terminum superare contendis: propterea ne ad terminum quidem ipsum peruenire vnquam poteris.
CLOSE
Montfaucon

7.1.9 Joannes filius tonitrui, qui spirituali tuba canit, ubi illud, erat, a Spiritu audivit, nihil ultra quaesivit: et tu non pari gratia donatus, qui ex infirmis ratiociniis tuis loqueris, cognitionis illius terminum transcendere conaris? ideoque non parem ei, quam ille habuit, notitiam unquam assequeris.