PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.2.3 Nulla. Splendor enim est. Splendor autem intelligitur, cum natura cuius est splendor. Propterea enim ita et Paulus hunc uocauit ut nichil medium suspisceris patris et filii. Igitur hoc quidem huius est ostensiuum.
CLOSE
Griffolini

7.2.3 Nihil profecto. Splendor est. Splendor autem cum natura simul, cuius est splendor, intelligitur. Praeterea Paulus filium splendorem appellauit, ut nullam suspicareris patris et filii differentiam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.2.3 nihil profecto, splendor est, splendor autem cum eius natura simul cuius est splendor intelligitur. Propterea Paulus filium splendorem appellauit, vt nullam suspicareris patris et filii differentiam.
CLOSE
Montfaucon

7.2.3 Nulla sane. Etenim splendor est; splendor autem simul intelligitur cum natura illa, cujus est splendor. Ideo enim Paulus illum sic vocavit, ut nihil medium suspicareris inter Patrem et Filium: id enim hoc nomine significatur.