7.2.9 Duo enim hiis qui hac egrotant egritudine et circumaderunt mala, et hoc id est inaniter affligi, querentes ea que inuenire non est possibile et hoc id est exacerbare deum eos qui ab ipso positi sunt terminos, euertere conantes.
7.2.9 Duo nanque mala et quidem grauia, hoc morbo laborantes circumueniunt, primum quod dum1470: deum in iis1530: his frustra inquirendo laborant, miseri fiunt, cum ea inuenire nequeant. Alterum quod deum irritant, cum constitutos ab ipso terminos excedere conentur.
7.2.9 Duo nanque mala et quidem grauia, hoc morbo laborantes circunueniunt. Primum quod dum in his frustra inquirendo laborant, miseri fiunt, cum ea inuenire nequeant. Alterum quod deum irritant, cum constitutos ab ipso terminos excedere conentur:
7.2.9 Duo namque damna hoc morbo laborantes invadent; quod temere laborent illa quaerendo, quae invenire nequeunt; et quod Deum in iram provocent, dum ab ipso positos terminos evertere conantur.