PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.2.17 Non enim tribuemus dyabolo uacationem immittendi se nobis, neque in desidiam uite, neque in pernitiosam scrutationem. Etenim et hoc cum aliis et hinc insipientes questiones et nociuas littigationes inducit, ex eo quod uacantes nos uidet et pigritantes et nullam eius que secundum uitam uirtutis prouidentiam facientes,
CLOSE
Griffolini

7.2.17 Quippe qui nullam diabolo dabimus1470/1486/1530: dabimus diabolo occasionem, ut nos in uitae desidiam, uel in exicialem aliquem affectum pelliciat1470: pelliceat. Praeterea neque insanas disputationes, neque noxias inducet1486: inducit controuersias, ut ei moris est, cum ociosos nos et oscitantes, nullamque quomodo ad uirtutis uiam dirigamur, solicitudinem habere conspicatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.2.17 Quippe qui nullam dabimus diabolo occasionem, vt nos in vitae desidiam, vel in exitialem aliquem affectum pelliciat. Praeterea neque insanas disputationes, neque noxias inducet controuersias, vt ei moris est, cum ociosos nos et oscitantes, nullamque quo modo ad virtutis viam dirigamur, solicitudinem habere conspicatur.
CLOSE
Montfaucon

7.2.17 Neque enim diabolo locum offeremus nos invadendi, neque in segnitiem vel in perniciosam curiositatem incidemus. Per haec enim atque alia, insanas illas quaestiones, noxiasque disputationes inducit; quod otiosos desidesque videat, et nullam vitae probae curam gerentes.