PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.2.7 Ita enim poterimus ad dignam deuenire glorificationem. Dignam autem dico secundum nostram uirtutem. Si quis enim ad ipsam uenire dignam dicere posse putauerit et altercatus fuerit dicens ita scire deum ut ipse nouit se ipsum, hic maxime est qui deum ignorat.
CLOSE
Griffolini

7.2.7 Sic poterimus de diuina gloria digne loqui, digne autem dico quantum in nostris uiribus est. Quod siquis dei respectu digne se uerba facturum arbitraretur, contenderetque ita se deum intelligere, ut ipse se ipsum nouit, is maxime deum ignorat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.2.7 sic poterimus de diuina gloria digne loqui, digne autem dico, quantum in nostris viribus est. Quod si quis dei respectu digne se verba facturum arbitraretur, contenderetque ita se deum intelligere, vt ipse seipsum nouit, is maxime deum ignorat.
CLOSE
Montfaucon

7.2.7 Ita enim poterimus digne gloriam Dei celebrare; digne scilicet secundum facultatem nostram. Si quis enim de illa digne se loqui posse putet, atque asseveret se ita Deum nosse, ut ipse se novit, is maxime Deum ignorat.