7.2.6 Non enim sufficit una dictione sicut dixi ea que de deo sunt dogmata, representare hominibus. Sed amabile si multa congregantes, ex unoquoque quod decet elegerimus.
7.2.6 Non enim satis est uno, ut iam dixi, uerbo dei doctrinam hominibus ostendere, sed multa ex singulis collecta, quae huic accomodentur, materiae eligamus.
7.2.6 Non enim satis est vno, vt iam dixi, verbo dei doctrinam hominibus ostendere, sed multa ex singulis collecta, quae huic accommodentur materiae eligamus,
7.2.6 Neque enim satis est verbum unum, ut jam dixi, ad illa de Deo dogmata hominibus significanda: sed optandum ut multis simul allatis, ex singulis quod conveniat seligamus.