PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.1.2 Etenim in fabricatione qui quidem nundum prioribus lapidibus constructis, alios superapponit, fragilem et facile destructibilem contexit murum. Qui uero expectat prius coagulari lapides et ita quod deficit paulatim superapponit, et cautela omnem perficit domum, non longeuam tempore solum, quamdam neque facile dissolubilem, sed et firmam construens eam.
CLOSE
Griffolini

7.1.2 Quippe qui in edificando nondum primis compactis lapidibus alios superimponunt: iam quassatum et breui ruiturum struunt parietem. Qui autem his firmatis et calce compactis opus reliquum prosequuntur. tutam et diu duraturam domum edificant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.1.2 Quippe qui aedificando nondum primis compactis lapidibus, alios superimponunt, iam quassatum et breui ruiturum struunt parietem. Qui autem his firmatis, et calce compactis opus reliquum prosequuntur, tutam et diu duraturam domum aedificant.
CLOSE
Montfaucon

7.1.2 Nam in aedificiis, qui antequam priores lapides conjuncti sint, alios superimponit, non firmum, sed facile ruiturum struit parietem; qui autem exspectat donec calce firmentur, et sic paulatim caetera adjicit, tutam, firmam diuque duraturam domum excitat.