PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.1.3 Hos et nos imitemur architectores et secundum eundem modum, nostras fabricemus animas. Etenim timemus nequando priori submissione nouiter conglutinata existente secundarum superappositio contemplationum, et prioribus noceat intellectu non sufficiente omnia simul detinere. Quid igitur quod hodie nobis lectum erat lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
CLOSE
Griffolini

7.1.3 Huiusmodi et nos architectos ad nostras1470: uestras confirmandas animas imitemur. Etenim non nunquam ueriti sumus ne recente1470: recte et adhuc imbecilli priore fundamento, aliarum speculationum accessu, cum mens simul omnia assequi nequeat, priora illa offendantur et pereant. Quid igitur hodie aB/1486/1530: om. nobis propositum est? Erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.1.3 Huiusmodi et nos architectos ad nostras confirmandas animas imitemur. Etenim nonnunquam veriti sumus, ne recente, et adhuc imbecilli priore fundamento, aliarum speculationum accessu, cum mens simul omnia assequi nequeat, priora illa offendantur, et pereant. Quid igitur hodie nobis propositum est? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
CLOSE
Montfaucon

7.1.3 Hos aedium structores et nos imitemur, eodemque modo vestras aedificemus animas. Timemus enim, ne recens cum sit prior structura, secundae additae speculationes, priores pessumdent, cum mens nequeat omnia simul continere. Quid igitur hodie lectum est?1862: est? Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.