PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.2.16 Ignem enim inflammatum, extinguit aqua, et elemosinis extinguntur peccata. Has igitur omnes incedamus uias. Si enim in hiis erimus semper, si in hiis uacationem consumpserimus, non solum preterita lauabimus delicta, sed et in futurum maxima lucrabimur.
CLOSE
Griffolini

7.2.16 Ignem nanque ardentem extinguit aqua, et eleemosinis purgantur peccata. Decursis igitur hisB/1470/1486: iis uiis omnibus et repetitis iisdem assidue perseueremus, hoc pacto non modo preterita abluemus peccata, sed in posterum1470/1486: imposterum maximum consequemur emolumentum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.2.16 Ignem nanque ardentem extinguet1603: extinguit aqua, et eleemosynis purgantur peccata. Decursis igitur his viis omnibus, et repetitis, in iisdem1603: eisdem assidue perseueremus, hoc pacto non modo praeterita abluemus peccata, sed in posterum maximum consequemur emolumentum.
CLOSE
Montfaucon

7.2.16 Ignem enim flammantem aqua exstinguet, et eleemosynis peccata purgantur. In his ergo viis omnibus gradiamur. Si enim in iis semper versemur, si in iis omne studium insumamus, non modo praeterita peccata abluemus, sed etiam in futuro maxima lucrabimur.