PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.1.17 Nam siquidem ut homo generaret. Necesse medium esse quid generantis et quid generati. Quia uero ineffabiliter et ut deum decens est ab ante et post secedere. Temporum enim hec sunt nomina, filius autem et seculorum omnium est factor.
CLOSE
Griffolini

7.1.17 Nam si genitus esset ut homo, necessario differentiam aliquam esse inter genitorem genitumqueF: genitumque esse oportuisset. Cum uero ineffabili ratione, et ut deum decet genitus sit, merito et ante et post, quae particulae temporis inditia sunt, in eum cadere nequeunt. Nam filius saeculorum omnium est conditor.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.1.17 Nam si genitus esset vt homo, necessario interuallum aliquod esse inter genitorem, genitumque oportuisset: cum vero ineffabili ratione, et vt deum decet, genitus sit, merito et ante et post, quae particulae temporis indicia sunt, in eum cadere nequeunt. Nam filius seculorum omnium est conditor.
CLOSE
Montfaucon

7.1.17 Nam si Deus ut homo genuisset, necessario interstitii quidpiam fuisset genitorem inter et genitum; sed quia ineffabili modo et ut Deum decet genuit, abstine ab his vocibus, ante, et post: haec quippe temporum nomina sunt: Filius vero etiam saeculorum omnium conditor est.