7.2.4 Quod deinceps exempli, incidentem insipientibus inconuenientia corrigit. Ne enim quia splendorem ait audisti propria eum priuari putes ypostasi. Impium enim est hoc et Sabellianorum et Marcelli insanie.
7.2.4 Quod autem a superiori exemplo sequitur, absurde a stultis motam obiectionem tollitB: tollat. Non enim ex splendoris, inquit, appellatione propria ipsum priuari1470: priuati persona existimabis. Hoc impium est, et Sabellianorum Marcellianorumque insania.
7.2.4 Quod autem a superiori exemplo sequitur, absurde a stultis motam obiectionem tollit. Non enim ex splendoris, inquit, appellatione propria ipsum priuari persona existimabis: hoc impium est, et Sabellianorum, Marcellianorumque insania,
7.2.4 Post hoc exemplum, eam quae hinc apud insanos suboriri poterat absurditatem corrigit. Ne, inquit, quoniam splendorem audisti, ipsum propria hypostasi privari putes. Nam impium hoc esset, et Sabellianorum Marcellianorumque insania.