PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.2.2 Nam siquidem patrem et filium ex alia diceremus esse radice, bene utique tunc hec diceres. Si uero hanc quidem fugimus impietatem, dicimus patrem quidem et sine principio esse et ingenitum esse, filium uero anarcum id est sine principio quidem esse generatum uero ex patre. Que necessitas ex sententia hac in impium uerbum illud intrare?
CLOSE
Griffolini

7.2.2 Si patrem filiumque aliunde ortos diceremus, id sane loqueretur1470/1486/1530: sequeretur. Sin hanc negamus impietatem, et patrem quidem sine principio esse, neque ex alio genitum, filium autem sine principio, genitum tamen ex patre et sentiamus et profiteamur, quid nos tam impiam cogit inducere necessitatem?
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.2.2 si patrem, filiumque aliunde ortos diceremus, id sane sequeretur: sin hanc negamus impietatem, et patrem quidem sine principio esse, neque ex alio genitum, filium autem sine principio, genitum tamen ex patre et sentiamus, et profiteamur: quid nos tam impiam cogit inducere sententiam?
CLOSE
Montfaucon

7.2.2 Nam si Patrem et Filium ex alia et diversa radice ortos diceremus, haec jure dicere posses: sin hanc vitamus impietatem, dicimusque Patrem sine principio esse, nec genitum fuisse; Filium vero sine principio quidem esse, sed genitum a Patre, quae necessitas ex hac cogitatione, impium illum inferre sermonem?