PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.1.4 Quia enim superius de Iohanne dicit, quoniam uenit ut testetur de luce, et quoniam missus est, ut non quis hoc audiens propter eam que testantis est recentem presentiam, et de eo cui testimonium perhibetur, talem quamdam suspitionem accipiat, reduxit mentem et ad eamdem que supra omne principium est transmisit existentiam que nusquam desinit neque stat.
CLOSE
Griffolini

7.1.4 Siquidem cum superius Ioannem uenisse dixisset, ut testimonium perhiberet de lumine, et quod missus fuit, ne cuipiam1470/1486/1530: quispiam ex testimonii nouitate, de eo qui testimonio1486/1530: testimonium perhibitus1470/1486/1530: perhibiturus est, aliquid suspitionis exoriretur, mentes erexit, et supra omne principium aeternam, et nullo fine praescriptam1470/1486: prescripturam; 1530: per scripturam1470/1486: prescripturam; 1530: per scripturam dei prosecutus est essentiam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.1.4 Siquidem cum superius Ioannem venisse dixisset, vt testimonium perhiberet de lumine, et quod nunc missus fuit: ne cuipiam ex testantis recenti aduentu, etiam de eo cui testimonium perhibetur, talis suspicio exoriretur, mentes erexit, et supra omne principium aeternam, et nullo fine praescriptam dei prosecutus est essentiam.
CLOSE
Montfaucon

7.1.4 Qui enim supra de Joanne disserens, dicebat eum venisse, ut testimonium perhiberet de lumine, et nunc missum esse; ne quis haec audiens, ob nuperum testificantis adventum, de eo cui testimonium ferebatur aliquam suspicionem admitteret, mentes erexit, et ad omni principio superiorem exsistentiam transmisit, quae nullum habitura finem est.