7.1.12 Non enim solum par deo non factus est sicut promittebat ei, sed et in mortis tyrannidem cecidit. Non solum nichil plus a ligni comestione assumens, sed et cognitionis quam habebat non parum perdens, spe amplioris hoc faciens.
7.1.12 Et non modo eum deo similem, ut pollicitus erat, non reddidit, sed sub mortis ditionem compulit. Non modo nihil amplius a ligni fructuB: fructum assecutus est, sed ne cognitionem quidem, quam prius habuerat, retinuit, cum multa se cogniturum speraret.
7.1.12 et non modo eum deo similem, vt pollicitus erat non reddidit, sed sub mortis ditionem compulit. Non modo nihil amplius a ligni fructu assecutus est, sed ne cognitionem quidem, quam prius habuerat, retinuit, cum multa se cogniturum speraret:
7.1.12 Non modo enim non factus est aequalis Deo, ut ipsi pollicebatur, sed sub mortis tyrannidem detrusit; nec solum a ligni esu nihil accepit; sed etiam ex illa quam habebat scientia non parum amisit; idque spe majoris adipiscendae.