PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

7.1.7 Et quis utique hec prudentis esse dixerit anime. Quis autem sane mentis audisti quoniam erat lux uera. Quid altercatis uane et maniter impugnare cogitatione infinitam hanc uitam? Non est possibile. Quid queris non quesibilia? Quid scrutaris incomprehensibilia? Quid inuestigas non inuestigabilia?
CLOSE
Griffolini

7.1.7 Quis nam hoc inconstantissimi esse animi, et insanae mentis inditium1470/1530: iudicium negauerit? Audisti: Erat lux uera?1470/1486/1530: uera. Quid stulte et temere aeternam hancB: om. uitam humana ratione coniectari, atque inuenire contendis? Haud fieri potest. Quid scrutaris imperscrutabilia?1470/1486: inperscrutabilia. Quid circa incompraehensibilia inanem subis laborem? Quid inuestigas, quae nulla possunt ratione1470/1486/1530: ratione possunt depraehendi?
CLOSE
Griffolini-Montanus

7.1.7 Quis nam hoc inconstantissimi esse animi, et insanae mentis iudicium negauerit? Audisti: Erat lux vera. Quid stulte et temere aeternam hanc vitam humana ratione coniectari, atque inuenire contendis? Haud fieri potest. Quid scrutaris imperscrutabilia? Quid circa incomprehensibilia inanem subis laborem? Quid inuestigas quae nulla ratione possunt deprehendi?
CLOSE
Montfaucon

7.1.7 Ecquis sanae mentis haec esse dixerit,1862: dixerit? quis bene valentis animi et ratiocinii? Audistis illud, erat lux vera, quid frustra contendis, ut infinitam illam vitam ratiocinio assequaris, quae non potest attingi? Quid quaeris ea quae exquiri nequeunt? cur incomprehensibilia scrutaris? cur examinas ea quae examini non subjacent?