PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.1.1 Erat lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Nichil prohibet et hodie eadem tangere uerba, quia utique prius, a dogmatum expositione prohibiti sumus omnibus que lecta sunt superuenire.
CLOSE
Griffolini

8.1.1 Erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Nihil prohibet, quinB: qui hodierna die eadem uerba repetamus, cum hesterna propter opinionum expositionem omnia complecti non potuerimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.1.1 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nihil prohibet quin hodierna die eadem verba repetamus, cum hesterna propter opinionum expositionem, omnia quae lecta fuerant, pertractare non potuerimus.
CLOSE
Montfaucon

8.1.1 Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nihil enim prohibet, quominus hodie eadem verba expendamus, quia nuper dogmatum expositio impedimento fuit, quominus omnia quae lecta fuerant explicaremus.