Commentarius
[Homilia VIII]
8.1.1 Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nihil enim prohibet, quominus hodie eadem verba expendamus, quia nuper dogmatum expositio impedimento fuit, quominus omnia quae lecta fuerant explicaremus.
8.1.2 Ubi sunt igitur illi, qui dicunt ipsum verum Deum non esse? Hic enim lux vera appellatur; alibi vero ipsa veritas, ipsa vita. Verum illud, cum eo pervenerimus, apertius indagabimus.
8.1.3 In praesenti autem, necesse est id interim caritati vestrae recensere. Si illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quomodo tot homines non illuminati manent? Non enim omnes Christi cultum agnoscunt.
8.1.4 Quomodo ergo illuminat omnem hominem? Quantum in ipso est. Si qui vero sponte sua mentis oculos claudentes, hujus lucis radios percipere nolint, non ex natura lucis evenit quod in tenebris maneant; sed ex nequitia eorum qui sponte se hoc privant munere.
8.1.5 Gratia quippe in omnes effusa est; non Judaeum, non Graecum, non Barbarum, non Scytham, non liberum, non servum, non virum, non mulierem, non senem, non juvenem aversatur; sed omnes similiter admittit, et cum pari vocat honore.
8.1.6 Qui vero nolunt hoc frui dono, hanc sibi ipsis caecitatem imputent oportet. Cum enim aditu omnibus patente, et a nemine intercluso, quidam ex voluntaria nequitia extra manent, ii suo tantum vitio pereunt.
8.1.7 In mundo erat: at non tamquam mundo coaetaneus; absit; ideo intulit, et mundus per ipsum factus est: per haec rursum te inducit ad illam Unigeniti ante saecula exsistentiam.
8.1.8 Nam qui audivit hunc universum mundum illius esse opus, etiamsi sensu prorsus careat, etiamsi inimicus et adversarius gloriae Dei sit, attamen velit nolit, conditorem ante opificia fuisse confiteri cogetur.
8.1.9 Quamobrem mirari semper subit Pauli Samosateni insaniam, quomodo tam manifestae veritati obsistere potuerit, seseque sponte praecipitem dederit. Neque enim ex ignorantia, sed rei admodum gnarus erravit, non secus ac Judaei.
8.1.10 Quemadmodum enim illi, ut hominibus assentarentur, sanam prodidere fidem, gnari ipsum Unigenitum Dei esse, principum vero metu id non confitentes, ne ex Synagoga ejicerentur; ita et illum in mulieris cujuspiam gratiam, salutem suam inquiunt prodidisse.
8.1.11 Gravis enim, gravis certe est inanis gloriae tyrannis, quae possit etiam sapientum1862: sapientium oculos excaecare, nisi vigilent: nam si munera is possunt, multo magis hic affectus longe violentior.
8.1.12 Idcirco Judaeis dicebat Christus: Quomodo potestis credere, qui gloriam ab hominibus accipitis, et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis? Et mundus eum non cognovit. Hic mundum vocat multitudinem corruptam et terrenis rebus inhiantem, turbam, vulgus, insipientem populum.
8.1.13 Nam Dei amici et admirabiles viri omnes ipsum, etiam ante incarnationem, noverant. De patriarcha quippe nominatim dicit Christus, Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum: et vidit, et gavisus est. De Davide autem Judaeos confutans: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens, Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis?
8.1.14 Ac saepe illis obsistens, Moysem memorat. De reliquis vero prophetis Apostolus. Omnes enim prophetas a Samuele illum cognovisse, et adventum ejus diu ante praenunciasse dicit Petrus his verbis: Et omnes prophetae a Samuele et deinceps qui loquuti sunt, annunciaverunt dies istos.
8.1.15 Jacobo autem et patri, necnon et avo ejus, et visus et loquutus est, iisque multa et magna se daturum est pollicitus, quae etiam exsequutus est.
8.1.16 Quomodo ergo, inquies, ipse dixit, Multi prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt? Annon fuerunt ejus cognitionis participes?
8.1.17 Fuerunt certe: idque ex hoc loco, unde putant quidam ipsos hac cognitione privatos, demonstrare tentabo. Multi enim, inquit, voluerunt videre quae videtis.
8.1.18 Itaque viderunt eum ad homines venturum esse, et ea dispensaturum quae vere dispensavit. Neque enim, nisi novissent, videre concupivissent.
8.1.19 Nemo enim eorum, quorum notitiam non habet, desiderio capi potest. Itaque cognoverunt Filium Dei, et venturum eum ad homines esse noverunt. Quaenam ergo sunt quae nescierunt, et quaenam quae non audierunt?
8.1.20 Haec quae nunc vos videtis et auditis. Quod si illi et vocem ejus audierunt, et viderunt eum; at non in carne, neque ita cum hominibus versantem, neque tam libere cum ipsis loquentem.
8.1.21 Hoc igitur et ipse significans non simpliciter dixit, cupierunt videre me; sed quid? Quae vos videtis; neque audire me; sed quid? Quae vos auditis.
8.1.22 Itaque licet ejus in carne adventum non viderint, futurum tamen esse noverunt, quem videre cupiebant; in eumque credebant, licet illum in carne non vidissent.
8.1.23 Cum itaque nos Gentiles accusaverint dicentes: Quid priori illo tempore faciebat Christus, cum nondum humano generi prospiceret? Et cur extremo tempore venit ut nostrae saluti provideret, postquam tanto tempore nos neglexerat?
8.1.24 Respondebimus, ipsum etiam ante adventum illum in mundo fuisse, de operibus ab se edendis prius cogitasse, atque illis omnibus cognitum fuisse, qui hac cognitione digni erant.
8.1.25 Quod si quia non omnibus tunc notus fuit, sed probis tantum et virtute praeditis, ideo dicitis illum incognitum fuisse; eadem ratione ipsum nunc quoque non adorari ab hominibus dixeritis, quia etiam nunc non omnes ipsum noverunt.
8.1.26 Sed quemadmodum in praesenti nemo, quia a multis ignoratur, ipsum a multis cognosci negaverit; sic neque dubitandum est ipsum superioribus illis temporibus, a multis, imo etiam probis illis et admirandis viris omnibus cognitum fuisse.
8.2.1 Quod si quis dixerit, cur non omnes tunc ipsi adhaeserunt, neque omnes ipsum coluerunt, sed soli justi? Sciscitabor et ego, cur etiam nunc non omnes ipsum noverunt?
8.2.2 Ecquid de Christo loquor? Nam patrem quoque ejus, cur non omnes et tunc et hodie noverunt?
8.2.3 Verum alii omnia temere ferri dicunt; alii daemonibus universi providentiam tribuunt: sunt etiam alii, qui praeter hunc Deum, alium sibi comminiscuntur: ex iis quidam adversariam Deo potestatem esse blasphemant, et leges ejus, maligni daemonis esse putant.
8.2.4 Quid igitur? num ideo dicemus Deum non esse, quia quidam hoc dicunt? num et ipsum malum esse confitebimur, quia quidam id impie profitentur? Apage stultitiam extremamque dementiam. Nam si ex furentium judicio dogmata statueremus, nihil obesset quominus et ipsi furore gravissimo duceremur.
8.2.5 Certe nemo solem natura sua oculis perniciosum esse dixerit, quia nonnulli oculis laborant; sed lucidus dicitur ex eorum qui sanos oculos habent judicio: mel quoque nemo amarum dixerit, quia infirmis quibusdam tale videtur esse; et Deum tamen ex infirmorum opinione vel non esse, vel malum esse, vel modo providere, modo non providere quidam pronunciabunt?
8.2.6 Ecquis illos sanae mentis esse dicat? quis non furiosos et extrema dementia captos dixerit? Mundus eum non cognovit, inquies. Sed ii quibus dignus non erat mundus, ipsum noverunt.
8.2.7 Cum autem memorat eos qui ipsum non noverunt, carptim ignorantiae causam indicat. Neque enim simpliciter dixit, nemo ipsum novit; sed mundus eum non cognovit; id est, ii homines qui mundo tantum haerent, et ea quae mundi sunt sapiunt.
8.2.8 Sic enim solet Christus ipsos appellare, ut cum dicit, Pater sancte, et mundus te non cognovit. Non igitur Filium tantum, sed etiam Patrem ejus mundus ignoravit, ut dicebamus. Nihil enim ita mentem turbat, ut rebus praesentibus inhiare.
8.2.9 Haec cum sciatis, a mundo vos segregate, et a carnalibus rebus abscedite, quantum fieri poterit: neque enim in re nullius precii hinc damnum oritur, sed in capite bonorum.
8.2.10 Neque enim potest homo, qui praesentis aevi rebus admodum haeret, caelestia recte percipere: sed necesse est eum qui his addictus est, ab illis excidere: Non potestis enim, inquit, Deo servire et mammonae; ut uni haereamus, alterum odisse oportet.
8.2.11 Haec ipsa rerum experientia clamat. Qui enim pecuniarum concupiscentiam derident, ii maxime sunt qui Deum ut decet amant; quemadmodum et qui a principio illas mirantur, ii praesertim sunt qui Deum remissius diligunt.
8.2.12 Anima enim divitiarum amore semel capta, non facile absistet ab iis agendis, quae Deum ad iram provocant, utpote quae alteri serviat domino, qui in omnibus contra Dei mandata praecipiat.
8.2.13 Vigilate itaque et expergiscimini, ac cogitantes cujusnam domini simus servi, ejus tantummodo regnum diligamus; lugeamus et praeterita deploremus tempora, quibus mammonae servivimus: abjiciamus semel jugum ejus grave et intolerabile, et jugum Christi leve et suave cum perseverantia feramus; qui nihil tale praecipit, quale mammona.
8.2.14 Hic enim jubet nos omnibus inimicos esse; contra vero Christus omnes amplecti et amare. Ille nos luto et lateribus affigens, hoc est auro, ne noctu quidem sinit nos vel paululum respirare; hic a superflua illa et insana cura nos liberat; sed jubet thesauros in caelo parare: non ex injuria aliis illata, sed ex propria justitia.
8.2.15 Ille post multos sudores nostros et miserias, non poterit adesse nobis cum extremo supplicio puniemur, et ob leges ejus servatas mala patiemur; imo flammam accendet; hic si praecipiat poculum aquae frigidae dare, ne hujus quidem facti mercedem amitti sinet, sed large nos praemio donabit.
8.2.16 Annon extremae dementiae fuerit, tam placida et tot bonis referta servitute neglecta, ingrato servire tyranno, qui neque hic, neque illic potest eos qui sibi obsequentes sunt juvare?
8.2.17 Neque id solum mali et damni est, quod supplicio traditos non eruat; sed quod, ut dixi, sequaces suos innumeris obruat malis.
8.2.18 Plurimos enim ex iis qui ibi cruciantur, videre est ideo supplicio traditos, quod pecuniis servierint et aurum amarint, egenisque non erogarint.
8.2.19 Quae ne nos quoque patiamur, dispergamus, demus pauperibus, animam nostram eruamus et a noxiis hujus vitae curis, et a supplicio illic nobis parato: deponamus justitiam in caelis: loco terrenarum opum colligamus thesauros qui absumi nequeant, thesauros qui possint nobiscum in caelum pervenire, qui possint nobis periclitantibus patrocinari et judicem reddere propitium;
8.2.20 quem utinam et nunc et in illa die propitium habentes, cum libertate bonis illis in caelo paratis iis qui recte diligunt eum, fruamur: gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria, unaque sancto Spiritui, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.