PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.1.13 quia qui demum dei erant dei amici et admirabiles omnes cum cognouerunt, et ante corporalem praesentiam. Et de patriarcha quidem, et ipse nominatim ait Christus. Quoniam Abraham pater noster exultauit ut uideret meum, et uidit et gauisus est. Sed et Dauid Iudeos in spiritu dominum uocat eum dicens: Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis.
CLOSE
Griffolini

8.1.13 Nam dei amici et uenerabiles illi uiri etiam ante Christi incarnationem ipsum cognouerunt, et quod patriarcha eius praeuidisset1530: et patriarcham eius praeuidisse aduentum ipse Christus nominatim testatur: Abraam pater uester exultauit, ut uideret diem meum, uidit et gauisus est. Et quod Dauid Iudaeos arguens inquit: Quomodo Dauid in spiritu dominum ipsum uocat?1470/1486/1530: uocat. dicens:1470/1486: dicens? Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.1530: meis?
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.1.13 Nam dei amici et venerabiles illi viri, etiam ante Christi incarnationem ipsum cognouerunt, et patriarcham eius praeuidisse aduentum ipse Christus nominatim testatur. Abraham pater vester exultauit, vt videret diem meum, vidit, et gauisus est. Et quod de Dauid Iudaeos arguens, inquit: Quo modo Dauid in spiritu dominum ipsum vocat, dicens: Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis?
CLOSE
Montfaucon

8.1.13 Nam Dei amici et admirabiles viri omnes ipsum, etiam ante incarnationem, noverant. De patriarcha quippe nominatim dicit Christus, Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum: et vidit, et gavisus est. De Davide autem Judaeos confutans: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens, Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis?