Homilia VIII (vii)
8.1.1 Erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Nihil prohibet, quinB: qui hodierna die eadem uerba repetamus, cum hesterna propter opinionum expositionem omnia complecti non potuerimus.
8.1.2 Vbi sunt ii1530: hi qui ipsum uerum deum negant? Ecce hic lux uera appellatur, alibi ipsa ueritas et uita, sed cum in eum locum uenerimus, apertius explicabimus.
8.1.3 In praesentia autem necessarium est id caritati uestrae1486: nostre exponere. Si illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quo nam pacto tot homines sine lumine permanent.1470/1486/1530: permanent? Neque enim omnes Christum cognoscunt.
8.1.4 Quomodo ergo illuminat omnem hominem? Illuminat profecto, quantum in ipso est. Si qui autem sponte sua mentis oculos1470/1486/1530: oculis conniuentibus ad huius lucis radios aciem dirigere noluerint, non ex luminis natura in tenebris perstiterunt, sed malitia sua, qui sponte tanto se dono indignos reddiderunt.
8.1.5 Nam si gratia in omnes diffusa est, non Iudaeum, non Graecum, non barbarum, non Scytham, non liberum, non seruum, non uirum, non mulierem, non senem, non iuuenem effugit aut dedignatur. Omnibus eadem est. Omnibus se facilem1470/1486: facile exhibet. Omnes pari honore aduocat.
8.1.6 Qui autem eius munere frui negligunt, hanc suam caecitatem aequo librentB: liberent examine. Cum enim omnibus aditus pateat, et a nemine prohibeatur, perditi quidam1470/1486: quidem et nequam homines propria duntaxat malitia ingredi recusant.
8.1.7 In mundo erat, sed non tanquam mundo aequalis. Iccirco addidit: Et mundus per ipsum factus est. Quibus uerbis iterum te ad aeternam unigeniti reducit essentiam.
8.1.8 Qui enim audit hunc mundum eius opus esse1470/1486/1530: esse eius opus, nisi penitus insaniat, nisi inimicus gloriae dei atque hostis sit, omnino uelit nolit, ante opera sua eorum conditorem fuisse confiteatur, necesse est.
8.1.9 Quo circa magis magisque indies admiratus sum Pauli Samosatensis insaniam, quo uultu tam manifeste audeat repugnare ueritati, seque1486/1530: sed ipsum sponte sua in errorem praecipitem dare. Non enim ignorationeB: in ignoratione sed consulto errauit, non secus ac Iudaei.
8.1.10 Nam quemadmodum hi hominum gratia fidei firmitudinem prodiderunt, et Christum unigenitum1470/1486/1530: unigenitum et dei filium intelligentes, principumB: principium tamen gratia fateri noluerunt, ne e synagoga eiicerentur. Ita et illum ut mulieri cuidam rem gratam faceret, salutem suam inquiunt contempsisse.
8.1.11 Graue profecto et molestum quiddam est inanis gloriae uis, quae facile etiam sapientum oculos possit perstringere, nisi temperent. Quod1470/1486/1530: temperetur. et si ambitio hoc potest, longe magis hic qui ea uiolentior est affectus.
8.1.12 Iccirco ad Iudaeos Christus: Quomodo, inquit, potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam, quae a solo deo est, non quaeritis? Et mundus eum non cognouit. Hoc loco mundum peccantium multitudinem et terrenis rebus deditam, stultumque et abiectum, et omnibus obnoxium perturbationibus uulgus appellat.
8.1.13 Nam dei amici et uenerabiles illi uiri etiam ante Christi incarnationem ipsum cognouerunt, et quod patriarcha eius praeuidisset1530: et patriarcham eius praeuidisse aduentum ipse Christus nominatim testatur: Abraam pater uester exultauit, ut uideret diem meum, uidit et gauisus est. Et quod Dauid Iudaeos arguens inquit: Quomodo Dauid in spiritu dominum ipsum uocat?1470/1486/1530: uocat. dicens:1470/1486: dicens? Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.1530: meis?
8.1.14 Et frequenter in eos inuectus Moysi meminit, et quod reliqui prophetae eandem habuissent cognitionem. Apostolus Petrus omnes prophetas a Samuele cognouisse eum, et eius aduentum multo ante tempore praedixisse1530: dixisse his uerbis attestatur: Et omnes prophetae a Samuel, et deinceps qui locuti sunt, annuntiauerunt dies istos.
8.1.15 Iacob autem et patri quemadmodum auo et apparuit deus, et locutus est multa et magna eis se daturum bona pollicitus, quae quidem re executus est.
8.1.16 Ad haec obiecerit quispiam. Quo igitur pacto multi prophetae cupierunt uidere, quae uidetis, et non uiderunt,F: uiderunt? et audire quae auditis, et non audierunt? Nunquid non fuerunt eius cognitionis participes?
8.1.17 Fuerunt sane, quod ex hac eadem1470/1486: hac eadem ex; 1530: hac eadem1470/1486: hac eadem ex; 1530: hac eadem particula, ex qua non nulli ea cognitione priuatos fuisse prophetas arbitrati sunt, manifestum facere temptabimus1470/1486/1530: contentabimus. Multi, inquit, cupierunt uidere, quae uos uidetis.
8.1.18 Nouerunt ergo ipsum ad nos uenturum, et quae fecit facturum. Nisi enim nouissent, nullo pacto uidendi flagrassent desyderio.
8.1.19 Nemo enim quod ignorat, cupere potest. Nouerunt igitur ipsum dei filium ad humanum genus descensurum. Sed quae nam sunt, quae neque uiderunt, neque audierunt?1470: audierunt. Ea quae nunc uos et uidetis et auditis.1470: auditis?
8.1.20 Siquidem et uocem eius illi audierunt, et ipsum uideruntB: audierunt, non tamen in carne, neque cum hominibus conuersantem, neque nobiscum tam familiariter libereque loquentem.
8.1.21 Quod significauit, cum non simpliciter dixit, cupierunt uidere me, sed quae uos uidetis, neque audire me, sed quae uos auditis.
8.1.22 Itaque licet non ipsius aduentum in carne conspicati sunt, uiderunt tamen ipsum futurum, quem cupiebant, et in quem credebant.
8.1.23 Coeterum cum nosF: uos gentiles accusant, et his uerbis perconctantur: Quid superiori illo tempore, cum non dum humanum genus aspiceret, faciebat Christus? Quid tandem finem ipsum expectauit?1470/1486/1530: expectauit: ut nostrae saluti consuleret, cum tam diu nos neglexerit?
8.1.24 Respondebimus quod ante id tempus in mundo erat, et opera sua summa curabat prouidentia, neque1530: neque a uenerabilibus illis et sanctis uiris ignorabatur.
8.1.25 Si uero quod non omnes eum tunc temporis, sed boni tantum et uirtute praediti et sanctimonia cognouerint, iccirco incognitum dixeris, hac etiam ratione nunc incognitum dixerimus, cum non ab omnibus cognoscatur.
8.1.26 Sed quemadmodum in praesentia nemo eorum gratia, qui deum ignorant, cognoscentibus non crederet, ita neque de superioribus illis temporibus dubitandum est. Multis enim et, ut rectius dicam, claris illis et praestantibus uiris cognitus est.
8.2.1 Quod siquis perconctaretur, quamobremB: quemobrem non omnes ei tunc crediderunt, neque seruierunt, sed iusti duntaxat, eum rursus interrogabo, quid hoc etiam tempore non omnes eum cognoscunt.1470/1486/1530: cognoscunt?
8.2.2 Et quid de Christo loquimur?1470/1486: loquimur. Cur ipsius patris non omnes, neque nunc, neque antiquitus habuerunt cognitionem?
8.2.3 Verum alii omnia sponte sua ferri1530: fieri aiunt. Alii daemonibus uniuersi orbis prouidentiam permittunt. Sunt qui alium praeter hunc deum effingant. Nonnulli oppositam potestatem deum impie asseuerant, et leges eius mali cuiusdam daemonisB: demones arbitrantur.
8.2.4 Quid ergo hac nos causa deum esse negabimus?1470/1486/1530: negabimus quoniam nonnulli ipsum negant?1486/1530: negant: Et malum ipsum esse profitebimur, quoniam malum impie autumant? Mitte, quaeso, stultitiam, et ultima te insania liberum redde. Nam si stultorum iudicio ad nostras mentes doctrina informandas duceremur, nihil esset reliqui, quin eadem similiter compraehenderemur insania.
8.2.5 Nemo solem dixerit oculis noxium, eo quod nonnulli uisuB: uisi sunt hebetiori, sed quam accomodatissimum, et ex acute intuentibus eius utilitas iudicatur. Neque mel quisquam1486/1530: quispiam amarum gustu iudicauerit, quoniam tale aegrotantibus uideatur. Deum autem ex infirmorum et ignorantium iudicio, uel non esse, uel malum esse, uel1486/1530: om. aliquando rebus humanis prouidere, aliquando eas negligere, nonnulli1470/1486/1530: om. opinari.
8.2.6 Non sani hominis, uel1530: sed insani potius, et ultimo furore1486: furori perciti merito dixerimus. Et mundus eum non cognouit, inquit, sed ii1530: hi, quibus mundus dignus non erat, eum cognouerunt.
8.2.7 Et causam ignorationis inseruit. Non enim simpliciter inquit: Nemo eum cognouit, sed mundus eum non cognouit, hoc est, qui tantum mundo inhaerent, qui mundo innituntur, qui terrena duntaxat sapiunt,
8.2.8 sic etiam Christus eos appellare consueuit. Pater sancte, inquit, et mundus te non cognouit. Neque filium tantum, sed et patrem mundus ignorauit, quemadmodum diximus. Nihil etenim adeo mentem perturbat, quam saecularibus hisB: iis rebus inhaerere.
8.2.9 Cum igitur haec nobis luce clarius pateant, huius mundi illecebras, carnaliaque et terrena totis uiribus abiiciamus. Neque enim in parua re et nullius momenti, sed in maximo bonorum detrimentum accipimus.
8.2.10 Siquidem nullo pacto fieri potest, ut qui omnia ad praesentis uitae uoluptatem refert, is caelestibus bonis fruatur. Sed necessarium est, qui terrenis rebus inhiat, a caelestibus decidat. Non potestis, inquit, deo seruire et mamonae. Vnum teneamus, alterum odio habeamus oportet.
8.2.11 Hoc quoque ipsa rerum clamat experientia. Quippe qui pecuniarum derident cupiditatem, ii1530: hi maxime sunt, qui dei flagrant desyderio, ut1530: at contra qui illas praecipue admirantur, iiB/1530: hi maxime sunt, qui in deum amorem habent remissiorem.
8.2.12 Animus enim qui pecuniarum cupiditate distrahitur, non facile ab iis1470/1486/1530: his abstinet, quae deum ad iram prouocant, utpote qui alterius seruus sit domini, omnia ipsi contra diuinas leges praecipientis.
8.2.13 Sobrii igitur sitis aliquando, et excitemini, et cui nostrum debeamus seruitium, intelligamus. Eiusque duntaxat regnum desyderemus, clamemus, praeterita defleamus tempora, quibus mamonae seruiuimus. Cuius graui et intolerabili iugo abiecto, Christi iugum et leue et facile subeamus. Nihil enim eorum, quae mamona nobis Christus praecipit.
8.2.14 Siquidem illud omnium inimicitias, hic contra omnium amorem, omnibus salutem dicere. Illud nos luto et terrae affigens1470: effigens, (neque enim aliud aurum est) ne noctu quidem uel minimum respirare nos sinit, hic nos inani et superuacanea cura liberat, iubetque ut in caelo thesauros sine cuiusquam iniuria, propria iustitia recondamus.
8.2.15 Illud post innumeros sudores atque miserias, neque nobis adesse, neque auxilium in necessitatibus praestare potest, quamuis multa et grauia perpessi simus, ut eius legibus pareamus, immo uehementiore afficitB: affecit supplicio. Hic etsi nobis amaritudinis calicem promittat, nunquam tamen nos sine mercede dimittit, sed incredibili liberalitate nos donat.
8.2.16 Nonne summae profecto dementiae est, tam lene1470/1486/1530: leue, tam gratumB: ingratum imperium, et tantis redundans bonis, ut ingrato et foedissimo seruias tyranno contemnere?1530: contemnere,
8.2.17 Cum nihil neque in hac, neque in aeterna illaB: om. uita iis1530: his qui ipsi parent et seruiunt, afferre possit utilitatis.1470/1486/1530: utilitatis? Neque id solum graue est et molestum, quod nullum laborum praemium reddit1470/1486/1530: reddat, uerum quod innumeris sibi obsequentes, ut iam diximus, malis accumulat.
8.2.18 Plurimi enim ex iis1530: his qui illic cruciantur, eo quod pecuniis seruierunt, earunque cupiditate1530: cupiditati indigentibus nihil erogarunt, poenas luunt.
8.2.19 Quod ne nobis accidat, dispergamus, demus pauperibus, et noxiis huius uitae curis, solicitudinibusque1470/1486/1530: sollicitudinibus et eo, quod illic nobis impendet, supplicio animum liberemus, et pro terrenis pecuniis iustitiam caelo recondamus. Perpetuos colligamus thesauros, qui una in caelum nobiscum euadere et prosilire, et nobis periclitantibus praesto adesse, et iudicem conciliare possint,
8.2.20 quem si nobis propitium, ut optamus et in hac uita, et in die illa habuerimus, fidenter iis1470/1486/1530: his bonis fruamur1470/1486/1530: fruemur, quae in caelis diligentibus se praeparauit, quae utinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum. AmenB: om..