PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.10 Non enim est hominem hiis que secundum presentem uitam adherentem rebus uehementer posse proprie adhiberi hiis que sunt in celis, sed necesse eum qui circa hoc studet, ab illis excidere. Non potestis enim ait deo seruire et mammone. Necesse est enim uni copulari, et alium odio habere.
CLOSE
Griffolini

8.2.10 Siquidem nullo pacto fieri potest, ut qui omnia ad praesentis uitae uoluptatem refert, is caelestibus bonis fruatur. Sed necessarium est, qui terrenis rebus inhiat, a caelestibus decidat. Non potestis, inquit, deo seruire et mamonae. Vnum teneamus, alterum odio habeamus oportet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.10 siquidem nullo pacto fieri potest, vt qui omnia ad praesentis vitae voluptatem refert, is coelestibus bonis fruatur: sed necessarium est, qui terrenis rebus inhiat, a coelestibus decidat. Non potestis, inquit, deo seruire, et mammonae: vnum teneamus, alterum odio habeamus oportet.
CLOSE
Montfaucon

8.2.10 Neque enim potest homo, qui praesentis aevi rebus admodum haeret, caelestia recte percipere: sed necesse est eum qui his addictus est, ab illis excidere: Non potestis enim, inquit, Deo servire et mammonae; ut uni haereamus, alterum odisse oportet.