Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia VIII (fol.16vb-18ra)

8.1.1 Erat lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Nichil prohibet et hodie eadem tangere uerba, quia utique prius, a dogmatum expositione prohibiti sumus omnibus que lecta sunt superuenire.

8.1.2 Vbi igitur sunt qui non dicunt eum uerum deum? Hic enim lux uera dicitur, alibi uero ipsa ueritas, ipsa uita. Sed ipsi quidem sermoni cum illic aduenerimus, manifestius superexhibimus,

8.1.3 ad presens uero neccesarium est illud ad nostram dilectionem dicere. Si illuminat omnem hominem uenientem in mundum, qualiter tot sine lumine permanserunt. Non enim omnes utique cognouerunt Christi culturam.

8.1.4 Qualiter igitur illuminat omnem hominem. In quantum demum ad eum pertinet. Si autem quidem uolentes mentis oculos claudentes noluerunt suscipere lucis huius radios non a lucis natura obtenebratio est illis, sed a malitia eorum qui uoluntarie priuant se ipsos dono.

8.1.5 Nam gratia quidem ad omnes effusa est, non Iudeum, non Grecum, non barbarum, non Scitham, non liberum, non seruum, non uirum, non mulierem, non senem, non iuuenem auertens, omnes uero similiter suscipiens, et cum pari uocans honore.

8.1.6 Qui uero nolunt dono hoc frui, sibi ipsis digni sunt hanc reputare cecitatem. Cum enim ab introitu omnibus aperto, et nullo qui prohibeat existente, uoluntarie malignantes quidam exterius maneant a nullo alio quam a propria malitia pereunt solum.

8.1.7 In mundo erat, sed non ut mundi contemporaneus, absit. Propter hoc enim induxit, et mundus per ipsum factus est, per hoc et rursus te reducens ad preeternam existentiam unigeniti.

8.1.8 Qui enim audierit quoniam opus eius est hoc totum et si ualde insensibilis fuerit, et si inimicus, et si impugnator glorie dei omnino et uolens et nolens cogetur ante opera esse factorem.

8.1.9 Vnde et admirari semper contingit Pauli Samosathei, insaniam, qualiter ab terra maniferam ueritatem contradicere ausus est, et uolens se ipsum precipitauit. Neque enim ignorans, sed et ualde sciens peccauit. Idem patiens eum Iudeis.

8.1.10 Sicut enim illi ad homines respicientes fidei perdiderunt salubritatem, scientes quidem quoniam ipse unigenitus filius dei, propter principes autem non confitentes, ut non extra synagogam fierent, ita et hunc mulieri cuidam largientem salutem aiunt exuisse suam.

8.1.11 Versuta enim uere uersuta uane glorie tyrannis est, et sapientum oculos excecare sufficiens; cum enim uigilauerint. Si enim donorum expectatio hoc potest, multo magis hac uiolentior passio.

8.1.12 Propterea et Iudeis dicebat Christus. Quomodo potestis gloriam ab hominibus accipientes, et gloriam que a deo solo est non querentes. Et mundus eum non cognouit, hic mundum multitudinem ait corruptam, et terrenis liquefactam rebus, uulgarem et insipientem populum

8.1.13 quia qui demum dei erant dei amici et admirabiles omnes cum cognouerunt, et ante corporalem praesentiam. Et de patriarcha quidem, et ipse nominatim ait Christus. Quoniam Abraham pater noster exultauit ut uideret meum, et uidit et gauisus est. Sed et Dauid Iudeos in spiritu dominum uocat eum dicens: Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis.

8.1.14 Et multis in locis eis iudicium stans, Moysi meminit. De reliquis uero prophetis, apostolus. Omnes enim prophetas a Samuele cognouisse, ait Petrus eum et presentiam eius a longe presonuisse ita dicens. Et omnes prophete a Samuele et hiis qui secundum deinceps tempus quicumque loquti sunt et annuntiauerunt dies hos,

8.1.15 Iacob autem et patri huius sicut et auo, apparuit et loqutur est, et multa et magna promisit daturum eis bona. Qui et in opus detulit.

8.1.16 Qualiter igitur ait ipse dicebat: Multi prophete cupierunt uidere que uos uidetis et non uiderunt, et audire que auditis et non audierunt. Num non participauerunt cognitione que est in eum.

8.1.17 Immo ualde participauerunt et hoc et a serie hac a quo extimant quidam eos priuatos fuisse, temptabo facere manifestum. Multi enim ait cupierunt uidere que uos uidetis.

8.1.18 Quare sciuerunt eum uenturum ad homines et dispensaturum ea que dispensauit. Non enim utique nisi sciuissent, cupiuissent.

8.1.19 Nullus enim quorum, neque intelligentiam habet, horum suscipere concupiscentiam poterit. Quare sciebant eum filium dei, et quoniam ueniret ad homines. Que igitur sunt que non sciebant? Et que ea que non audierunt?

8.1.20 Hec que nunc uos uidetis et auditis. Etenim et uocem audierunt et uiderunt eum illi, sed non in carne, neque ita cum hominibus conuersantem, neque cum tanto eis loquentem ocio.

8.1.21 Hoc denique et ipse ostendens non simpliciter dixit cupierunt uidere me. Sed quid? Que uos uidetis. Neque audire me. Sed quid? Que uos uidetis.

8.1.22 Quare et si non carnalem eius presentiam considerauerunt, sed tamen sciuerunt eam futuram, quam et cupiebant et credebant in eum, et non uidentes eum in carne.

8.1.23 Cum autem nos interpellant Greci hec dicentes. Quid autem in anteriori tempore faciebat Christus hominum non usitans genus. Et quid utique quandoque in ultimo nostram uenit assumpturus salutem tanto negligens tempore nos?

8.1.24 Dicimus quoniam et ante hoc in mundo erat, et prouidebat operibus suis et cognitus dignus omnibus erat.

8.1.25 Si uero propterea quia non omnes tunc eum cognouerunt, sed a nobilibus et uirtuosis illis solis ipse cognitus est, dixeritis non cognosci? Secundum hoc neque nunc confitebimini adorari eum ab hominibus, quia neque nunc, omnes eum sciunt

8.1.26 sed sicut in presenti. Nullus itaque propter ignorantes eum, scientibus decredet. Ita neque de anterioribus temporibus dubitare oportet, quoniam multis magis autem omnibus cognitus est nobilibus, et admirabilibus uiris illis.

8.2.1 Si uero dixerit quis et cuius gratia non omnes attenderunt ei, neque omnes eum curabant tunc, sed soli iusti? Interrogabo et ego cuius gratia et nunc neque eum. omnes sciunt?

8.2.2 Et quid dico de Christo? Patrem enim huius propter quid non omnes neque nunc neque tunc cognouerunt?

8.2.3 Sed hii quidem sponte omnia ferri dicunt, alii uero demoniis tocius prouidentiam concedunt. Sunt autem qui et alium preter hunc replasmant deum. Quidam uero eorum et esse blasphemant, et uirtutem et leges eius pernitiosi cuiusdam demonis esse extimant.

8.2.4 Quid igitur ex hoc neque deum eum dicemus esse, quia quidam sunt qui hoc dicunt, et pernitiosum eum confitebimur esse? Etenim et hoc sunt qui blasphemant eum. Abi a tali insipientia et ultima stulticia. Si enim debemus ab insipientium iuditio caracterizare dogmata, nichil prohibet insanire et ipsos insania difficillima.

8.2.5 Demum. Solem quidem nullus lesiuum oculorum esse dicit, propter egrotantes uisu, infirmorum uidetur. Deum autem ab inbecillium suspitione, aut non esse aut pernitiosum ens, aut quandoque quidem prouidere quandoque autem neque uniuersaliter hoc facere iudicabunt quidam?

8.2.6 Et quis utique hos tales sermones esse inquiet, sed non extra esse et insanire et furiosos esse ultima amentia? Mundus enim non cognouit ait. Sed quibus mundus non erat dignus, hii eum cognouerunt.

8.2.7 Cum dixisset autem et eos qui non cognouerunt eum, in breui causam ignorantie posuit. Non enim simpliciter dixit quoniam nullus eum cognouit, sed quoniam mundus eum non cognouit, hoc est qui mundo soli affixi sunt, et qui que mundi sunt sapiunt homines.

8.2.8 Ita enim assueuit uocare eos et Christus, ut quando dicit: Pater sancte et mundus te non cognouit. Non ergo eum solum, sed et patrem eius mundus ignorauit sicut diximus: Nichil enim ita turbat mentem, ut liquefieri presentibus.

Morale viii. de amore pecuniarum et quoniam tales non deo sed mammone seruiunt.

8.2.9 Hec igitur scientes amouete uos ipsos a mundo et a carnalibus abscindite rebus in quantum possibile est. Neque enim in quibuslibet ab hiis dampnum fit, sed in capitulo bonorum.

8.2.10 Non enim est hominem hiis que secundum presentem uitam adherentem rebus uehementer posse proprie adhiberi hiis que sunt in celis, sed necesse eum qui circa hoc studet, ab illis excidere. Non potestis enim ait deo seruire et mammone. Necesse est enim uni copulari, et alium odio habere.

8.2.11 Et hec et ipsa rerum experientia clamat. Qui denique pecuniarum concupiscentiam deriserunt, hii maxime sunt qui deum ut oportet diligunt. Quemadmodum qui qualitercumque illam admirantur? Hii maxime omnium sunt, qui obtusiorem eum qui circa eum amorem habent.

8.2.12 Anima enim semel ab amore pecuniarum capta non facile neque leuiter renuet et agere et dicere quid eorum que exacerbant deum, seu et alterius facta domini serua et omnia contrarie immergentis deo.

8.2.13 Excitemini igitur quandoque et exurgite, et excogitantes cuius sumus famili, huius regnum diligamus solum ploremus, lugeamus pro anterioribus temporibus quibus seruiuimus mammone. Prohitiamus huius saltim semel iugum intolerabile et graue, et maneamus ferentes Christi leue et facillimum. Nichil enim iniungit tale nobis quale mammonas.

8.2.14 Nam hic quidem iubet inimicos omnibus fieri, Christus aut contrarium, omnes amplecti et diligere. Ille luto et lateribus affigens; hoc enim est aurum neque noctibus dimittit respirare paululum, hec a superflua quidem et mutili hac sollicitudine eripit. Libet autem congregare thesauros in celis, non ex ea que ad alios est iniusticia.

8.2.15 Ille uero post multos sudores et miserias neque potest assistere punitis nobis illic et male patientibus propter eius leges et incendit flammam. Hic autem et si calicem nobis iniunxerit dare aque frigide, neque huius mercedem et remunerationem dimittit perdere umquam, sed cum multa retribuit ubertate.

8.2.16 Qualiter igitur non ultime est amentie ita mansuetum dominum et tot plenum bonis negligentes et amenti seruire tyranno et nichil neque hic neque illic potenti persuasis et attendentibus eis prodesse?

8.2.17 Et non hec sola est uersutia, neque hoc est dampnum solum quoniam non ulciscitur punitos, sed quoniam cum hoc et infinitis circummittit malis quos dixi persuasos ab ipso.

8.2.18 Plures enim illorum qui illi puniuntur ab hac uidebit quis punitos causa, quoniam pecuniis seruierunt et aurum amauerunt, et indigentibus non subuenerunt.

8.2.19 Que ut non et nos patiamur, spargamus, demus pauperibus, ruamus animam et ab hiis que supersunt sollicitudinibus nociuis, et ab eo quod propter hoc preiacet nobis supplicio. Deponamus iusticiam in celis pro pecuniis que sunt super terram. Colligamus thesauros inoccupabiles thesauros potentes ad celos nobis cum ire. Potentes nobis periclitantibus assistere et facere iudicem propitium tunc.

8.2.20 Quem fiat omnes nos mittere et nunc secundum illum diem habentes frui cum multa propalatione preparatis in celo bonis hiis qui ut oportet diligunt eum. Quibus fiat omnes nos potiri gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY