8.1.26 sed sicut in presenti. Nullus itaque propter ignorantes eum, scientibus decredet. Ita neque de anterioribus temporibus dubitare oportet, quoniam multis magis autem omnibus cognitus est nobilibus, et admirabilibus uiris illis.
8.1.26 Sed quemadmodum in praesentia nemo eorum gratia, qui deum ignorant, cognoscentibus non crederet, ita neque de superioribus illis temporibus dubitandum est. Multis enim et, ut rectius dicam, claris illis et praestantibus uiris cognitus est.
8.1.26 Sed quemadmodum in praesentia, nemo eorum gratia qui deum ignorant, cognoscentibus non crederet: ita neque de superioribus illis temporibus dubitandum est. Multis enim, et vt rectius dicam, omnibus claris illis et praestantibus viris cognitus est.
8.1.26 Sed quemadmodum in praesenti nemo, quia a multis ignoratur, ipsum a multis cognosci negaverit; sic neque dubitandum est ipsum superioribus illis temporibus, a multis, imo etiam probis illis et admirandis viris omnibus cognitum fuisse.