PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

8.2.4 Quid igitur ex hoc neque deum eum dicemus esse, quia quidam sunt qui hoc dicunt, et pernitiosum eum confitebimur esse? Etenim et hoc sunt qui blasphemant eum. Abi a tali insipientia et ultima stulticia. Si enim debemus ab insipientium iuditio caracterizare dogmata, nichil prohibet insanire et ipsos insania difficillima.
CLOSE
Griffolini

8.2.4 Quid ergo hac nos causa deum esse negabimus?1470/1486/1530: negabimus quoniam nonnulli ipsum negant?1486/1530: negant: Et malum ipsum esse profitebimur, quoniam malum impie autumant? Mitte, quaeso, stultitiam, et ultima te insania liberum redde. Nam si stultorum iudicio ad nostras mentes doctrina informandas duceremur, nihil esset reliqui, quin eadem similiter compraehenderemur insania.
CLOSE
Griffolini-Montanus

8.2.4 Quid ergo hac nos causa deum esse negabimus, quoniam nonnulli ipsum negant, et malum ipsum esse profitebimur, quoniam malum impie autumant? Mitte, quaeso, stulticiam, et vltima te insania liberum redde. Nam si stultorum iudicio ad nostras mentes doctrina informandas duceremur, nihil esset reliqui, quin eadem similiter comprehenderemur insania.
CLOSE
Montfaucon

8.2.4 Quid igitur? num ideo dicemus Deum non esse, quia quidam hoc dicunt? num et ipsum malum esse confitebimur, quia quidam id impie profitentur? Apage stultitiam extremamque dementiam. Nam si ex furentium judicio dogmata statueremus, nihil obesset quominus et ipsi furore gravissimo duceremur.